Scripta n° 1100

Numéro Scripta1100
Auteur(s)Richard Corpmarende de Ver [particulier]
Bénéficiaire(s)Bayeux, Notre-Dame (cathédrale)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1230
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Richard Corpmarende donne en pure et perpétuelle aumône et garantit à l’église de Bayeux un tenement à Ver : il reçoit, sur les biens de l’église, 36 sous tournois.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bourrienne Valentin (Abbé), Antiquus cartularius ecclesiæ Baiocensis (Livre noir), Rouen-Paris, Lestringant-Picard (Société de l’histoire de Normandie), 1902-1903, 2 vol., n° CCCIX, t. 2, p. 32..

Texte établi d’après a

Omnibus Christi, etc., Ricardus Corpmarende de Ver, laicus, salutem in Domino. Noveritis me dedisse et concessisse in puram et perpetuam elemosinam ecclesiæ Baiocensi totum tenementum quod tenebat de me, apud Ver, Riccardus de Labaee de Mevana, liberum et quietum ab omnibus serviciis et actionibus, de quo dictus Riccardus reddit annuatim septem boissellos frumenti, ad mensuram de Ver, in septembri, et unum panem, et unam gallinam in Natali. Ego vero Riccardus debeo prædictæ ecclesiæ illud tenementum garantizare vel excambiare alibi, si necesse fuerit, valore ad valorem. Pro hac autem concessione et garantizatione tenenda de me et hæredibus meis, ego Riccardus habui de bonis ejusdem ecclesiæ triginta et sex solidos Turonenses. Ego vero Riccardus et hæredes mei tenemur de residuo illius tenementi facere servitium, in mense augusti, unius quadrigæ capitulo ecclesiæ memoratæ. Quod, ut firmum et stabile permaneat in perpetuum, præsens scriptum sigillo meo confirmavi. Actum est hoc anno gratiæ millesimo ducentesimo tricesimo.

Pour citer l'acte :

« Acte 1100 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1100.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-16

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel