Scripta n° 3703

Numéro Scripta3703
Auteur(s)Louis IX, France (roi)
Bénéficiaire(s)Raoul de Jupilles [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1269, juillet
Lieu d'émissionRouen
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Louis [IX], roi de France, en se rappelant que Raoul de Jupilles lui avait donné une rente annuelle de six livres parisis à Courdemanche dans la châtellenie de la Ferte Alais en échange d’une rente annuelle de six livres à percevoir de la prévôté d’Alençon, approuve que ce dernier a assigné ladite rente à parfaire la chapelle qu’il avait installée dans son domaine de Jupilles.


Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 752, p. 169..

Texte établi d’après a

Ludovicus, Dei gratia, Francorum rex. Notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod cum dilectus et fidelis miles noster Radulphus de Jupilles, sicut dedit nobis intelligi, emerit a Johanne de Alanivilla et Matilde dicta la Bouvete, ejus uxore, sex libras parisiensium annui redditus sitas apud Cortemanche, tam in blado, avena et caponibus, quam pecunia numerata, in feodo nostro, in castellania Feritatis Aelesie, idem R. nobis et nostris successoribus dedit et omnino dimisit im perpetuum predictum redditum, pro sex libris parisiensium annui redditus, quas sibi proinde dedimus et concessimus im perpetuum percipiendas singulis annis in prepositura nostra de Alencone, in duobus terminis, videlicet in festo Sancti Remigii medietatem, et aliam medietatem ad Natale Domini, per manum illius qui pro tempore fuerit prepositus dicti loci. Preterea cum prenominatus Radulphus, sicut intelleximus ab eodem, dederit et assignaverit dictas sex libras parisiensium annui redditus percipiendas in dicta prepositura ad perficiendam capellaniam quam instituit in manerio suo de Jupilles, nos, ad requisitionem ipsius, volumus et concedimus quod capellanus ejusdem capelle, qui pro tempore fuerit, dictum redditum annis singulis in prepositura nostra de Alencone in duobus terminis percipere valeat et habere, sicut dictum est, predictum redditum per manum prepositi dicti loci, et quod ipsum tenere valeat im perpetuum, et pacifice possidere sine coactione aliqua vendendi vel extra manum suam ponendi, salvo jure in omnibus alieno, precipientes quod prepositus dicti loci, qui pro tempore fuerit, dictam pecuniam solvat eidem capellano terminis antedictis absque difficultate quacumque. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum Rothomagi, anno Domini millesimo CCº LXmo. nono, mense julio.

Pour citer l'acte :

« Acte 3703 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3703.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-08-18

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel