Scripta n° 4774

Numéro Scripta4774
Auteur(s)Alexandre le Pinteur [particulier]
Bénéficiaire(s)Gilbert Mordret [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1233, juin
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Alexandre le Pinteur vend à Gilbert Mordret et à Alice, sa femme, un tènement à Rouen, paroisse Saint-Maclou.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° XCV, p. 94-95..

Texte établi d’après a

Noverint universi quod ego Alexander Pinctor, de assensu et voluntate Nicholae, uxoris mee, concessi et tradidi Gilleberto Mordret et Aelicie, uxori ejus, tenementum illud quod est in parrochia Sancti Macuti, inter terram que fuit Bernier Musart, et terram que fuit Willelmi Fructerii, sicut se proportat a vico ante, usque ad terram que fuit Gocelini de Mara retro ; tenendum et possidendum dictis Gilleberto et Aelicie et eorum heredibus bene, in pace, hereditarie, reddendo inde annuatim michi et meis heredibus quindecim solidos redditus monete currentis, medietatem in festo Sancti Michaelis, et medietatem in Pascha. Licebit etiam de cetero dictis Gilleberto et Aelicie et eorum heredibus omnem suam voluntatem facere de dicto tenemento, sicut de suo proprio, salvo jure dominico et redditu meo supradicto. Ego autem et mei heredes tenemur garantizare eis et eorum heredibus dictum tenementum contra omnes gentes et de omnibus redditibus acquietare per redditum superius nominatum ; nam propter hoc dicti Gillebertus et Aelicia michi dederunt XXXV libras turonensium de recognitione, et Nicholae, uxori mee, unam tunicam de precio XL solidorum.
Quod ut ratum sit, eis exinde cartam feci, sigillo meo, cum sigillo communie confirmatam, coram Johanne de Valle Richerii, tunc majore Rothomagi.
Actum fuit hoc anno Domini Mº CCº XXXº tercio, mense junio.
Testibus hiis : Willelmo de Castro ; Gaufrido Cambitore ; Willelmo, clerico communie, et aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4774 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4774.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel