Scripta n° 3435

Numéro Scripta3435
Auteur(s)Richard, Évreux (évêque)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1232, mai
Lieu d'émissionGisors
Action juridiquenotification
Langue du texte latin

Analyse

Richard, évêque d’Évreux, fait savoir qu’il a conclu une convention avec Louis [IX], roi de France, sur la donation des bénéfices de l’église de Gaillon.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 393, p. 63..

Texte établi d’après a

Universis Xpisti fidelibus presentes litteras inspecturis, Ricardus, Dei gratia, Ebroicensis episcopus, salutem in Domino. Noverint universi quod nos cum Ludovico, Dei gratia, Rege Francorum illustrissimo super donatione beneficiorum Ecclesie Gallionis convenimus in hunc modum : videlicet quod cantaria ejusdem ecclesie cum una prebenda et alia prebenda nomine capellanie castelli de Gallione ad donationem dicti domini Regis et heredum suorum in perpetuum pertinebunt de cetero ; aliarum autem prebendarum donatio ad nos et successores nostros in perpetuum, pertinebit. Nos vero et sucessores nostri personas a domino Rege prenominato vel heredibus suis ad predicta beneficia presentatos sine difficultate aliqua recipere tenebimur, Et si redditus prebendarum sepedicte ecclesie contigerit successu temporis augmentari, illud cedet communiter in prebendas omnes, tam in eas que ad donationem dominis Regis et heredum suorum pertinent, quam in eas que ad donationem nostram pertinent et snccessorum nostrorum. Preterea bona omnia predicte ecclesie tempore Cadoci adquisita, de quibus eadem ecclesia cartas habet vel alia munimenta, predictus dominus Rex laudavit et confirmavit. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum, presentes litteras sigilli nostri auctoritate fecimus communiri. Actum apud Gysorcium anno Domini Mº CCº XXXº IIº, mense mayo.

Pour citer l'acte :

« Acte 3435 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3435.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-07-08

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel