Scripta n° 3948

Numéro Scripta3948
Auteur(s)Philippe III le Hardi, France (roi)
Bénéficiaire(s)Gruchet-le-Valasse, Notre-Dame du Vœu du Valasse (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1284, janvier
Lieu d'émissionParis
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Philippe [III], roi de France, accorde à l’abbé et aux moines de Notre-Dame du Vœu de posséder leurs acquêts qu’ils ont faits depuis 6 ans.


Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 1020, p. 264..

Texte établi d’après a

Philippus, Dei gratia, Francorum rex. Notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod, cum abbas et conventus Beate Marie de Voto, Cisterciensis ordinis, cum ballivo nostro Caleti, pro nobis recipiente, finaverint super retinendis perpetuo sibi et ecclesie sue quibusdam acquisitis per ipsos in feodis et retrofeodis nostris a sex annis citra, que sunt hec, videlicet : in vicecomitatu de Maloleporario, ex dono Radulphi quondam cambellani de Tancarvilla, XL solidos turonenses annui redditus apud Goubermoulins super molendino Esragie ; item, ex dono Radulfi Blondel, una acra terre in parrochia de Lintot, sita inter terras dictorum monachorum, ex utroque latere ; item, ex dono Roberti Grosbastel, V solidi turonenses annui redditus, in parrochia Beate Marie de Insulabona, super duabus acris prati, sitis juxta prata dictorum monachorum ; item, ex dono Guillelmi Manchon, III solidi turonenses annui redditus, in parrochia de Insulabona, super quadam terra et uno orto, quos Radulfus de Sancto Romano tenebat a dicto Guillelmo Manchon ; item, per emptionem a Gaufrido [de] Voetemare, X solidi turonenses annui redditus, quos Robertus Grosbastel debebat dicto Gaufrido, ut dicitur, de redditu pratorum que dictus Robertus tenebat a dicto Gaufrido in parrochia de Mesnilio ; item, per emptionem a Gaufrido [de] Voetemare, XVIII denarii turonenses redditus, quos Radulphus Fouet debebat dicto Gaufrido de redditu unius acre prati, quam tenebat a dicto Gaufrido in parrochia de Mesnilio ; item, per emptionem a Gaufrido de Voetemare, octo acre terre ad pratum, et LX pertice, site in parrochia de Mesnilio, in duabus peciis, quarum una sita est juxta terram Petri Garnache, et altera sita est juxta alnetum nostrum ; item, de venditione Guillelmi Gambon, dimidia acra terre in parrochia de Osbertivilla, juxta terram dicti Guillelmi ; — item, in vicecomitatu de Monasterio Villari, de venditione Guillelmi de Bellocampo, militis, LXVIII solidi turonenses annui redditus in parrochia de Esprotot ; item, de venditione Guillelmi de Bellocampo, militis, una petia terre in parrochia Sancti Romani ; item, ex dono Guillelmi de Bellocampo, militis, in parrochia d’Esprotot, XL solidi turonenses annui redditus ; item, ex dono magistri Johannis de Boorges VI solidi et VII denarii turonenses redditus in parrochia de Tribus Petris ; item, una parva domus pro sua piscaria, sita ex transverso aque subtus molendina de Mesnilio ; item, de venditione Guillelmi Gambon, due acre terre in duabus petiis in parrochia de Osbervilla ; item, ex dono proborum hominum pro obitibus suis in abbatia de Voto faciendis, CIIII solidi et VII denarii turonenses ; cujus modi acquisita estimata fuerunt XVI libras V solidos et VII denarios turonenses annui redditus. Nos, dictam finationem ratam et gratam habentes, volumus et concedimus, quantum in nobis est, quod dicti abbas et conventus et eorum ecclesia dicta acquisita tenere possint im perpetuum et pacifice possidere, sine coactione vendendi vel extra manum suam ponendi, salvo in aliis jure nostro et jure etiam quolibet alieno. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum Parisius anno Domini Mº CCº octogesimo tertio, mense januario.

Pour citer l'acte :

« Acte 3948 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3948.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-08-19

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel