Scripta n° 2075

Numéro Scripta2075
Auteur(s)Innocent IV [pape]
Bénéficiaire(s)Les Andelys, Notre-Dame (collégiale)
Genre d'actebulle
Authenticiténon suspect
Datation1245, 7 mai
Lieu d'émissionLyon
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Le pape Innocent IV approuve la réforme du chapitre d’Andely, faite par l’archevêque Eudes Clément.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bonnin Théodose, Cartulaire de Louviers, Évreux, Hérissey, 1870-1873, 6 vol., t. 1, n° CLXXV, p. 213..

Texte établi d’après a

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis decano et capitulo ecclesie Sancte Marie de Andeliaco, Rothomagensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum.
Hinc est quod cum, sicut asseritis, venerabilis frater noster archiepiscopus Rothomagensis provide pensans quod ecclesia vestra a sue fundationis tempore collegium canonicorum habuerat, et quod nulla persona erat ibidem que dignitatem haberet et preesset capitulo ac in spiritualibus et temporalibus gereret curam eius, ut de cetero in eadem ecclesia decanatus dignitas haberetur et decanus, qui pro tempore fuerit, per Rothomagensem archiepiscopum instituatur in ipsa et quod in alia duxit deliberatione provida statuendum, prout in litteris inde confectis plenius continetur.
Nos vestris supplicationibus inclinati, quod ab eodem archiepiscopo provide factum est in hac parte ratum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, tenorem litterarum ipsarum de verbo ad verbum inseri presentibus facientes qui talis est :
In nomine Domini, amen. O., miseratione divina… (V. nº CLXXIV ; SCRIPYTA 2074)
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire ; si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Lugduni, nonis maii, pontificatus nostri anno tertio.

Pour citer l'acte :

« Acte 2075 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2075.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-04-16

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel