Scripta n° 483

Numéro Scripta483
Auteur(s)Payen Brostin [particulier]
Bénéficiaire(s)Jumièges, Saint-Pierre (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1196
Action juridiquerestitution
Langue du texte latin

Analyse

Restitution par Payen Brostin à l’abbaye de Jumièges de terres abornées situées à Genainville.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Vernier Jules-Joseph, Chartes de l’abbaye de Jumièges (v. 825-1204), Rouen-Paris, Lestringant-Picard (Société de l’histoire de Normandie), 1916, 2 vol., n° CLXIX, t. 2, p. 121-123..

Dissertation critique

Datation

du 21 avril au 5 avril 1197 d’après J.-J. Vernier.

Texte établi d’après a

Noverint universi quod ego Paganus Brostin reddidi monachis Gemmeticensibus et quitam clamavi terram illam quam juxta forestellam meam occupaveram in novalibus suis, concedens quod ipsi terram illam assequantur et colant usque ad metas prius a Hugone Brostin, avo meo, postea a patre meo Willelmo, denique a me ipso positas et ad lineam spissatas, et ut liceat eis murum construere inter forestellam et novalia sua, sicut mete posite sunt, de lapidibus qui in forestella mea poterunt inveniri et de duobus acervis lapidum qui sunt indivisa ; ita tamen quod murus vel alia quelibet clausura in parte monachorum edificetur. Quia vero homines et servientes mei in longitudinem novalium contra rationem viam terebant, quadrigariam prohibui ne hoc ulterius presumatur scilicet ut in predictis novalibus ab hominibus meis fiat via vel alia semita. Redditio ista extenditur a capite forestelle mee quod est juxta viam de Vetulio usque ad aliud caput ejusdem forestelle quod est juxta terras cultas de Omervilla. Concessio ista facta est in plenaria assisa coram justiciis domini regis Francorum Phylippi secundi et baronibus Vilcassini ad Sanctum Audoenum de Gisorz, postea coram domino rege Francorum P[hilippo]. IIº. Actum anno incarnationis dominice. Mº. Cº. XCº. VIº. Testibus Petro de Nuillie, Eustachio de Hadencort, militibus et justiciis Vilcassinorum ; Hugone Malovicino, Waltero de Merraheir, Rogero de Cantemella et pluribus aliis clericis et laicis, et R[adulfo] de Huglevilla, monacho Gemmeticensi, tunc procuratore rerum Gemmeticensium que sunt apud Genesvillam, qui etiam propter istam redditionem quinquaginta solidos Parisiensis monete mihi dedit.

Pour citer l'acte :

« Acte 483 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_483.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-11

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel