Scripta n° 2545

Numéro Scripta2545
Auteur(s)Gérard II, Sées (évêque)
Bénéficiaire(s)Garnier, Tours, Saint-Martin de Marmoutier (abbé)
Genre d'actelettre
Authenticiténon suspect
Datation1145
Lieu d'émissionSaint-Cyr
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Charte de Gérard, évêque de Sées, portant concession à perpétuité de l’église de N.-D. du Vieux-Chateau de Bellême en faveur de Garnier, abbé de Marmoutier.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Barret Philibert (Abbé), Cartulaire de Marmoutier pour le Perche, Mortagne-au-Perche, Meaux (Documents sur la province du Perche ; 3e série, 2), 1894, n° 29bis, p. 46-47..

Texte établi d’après a

Girardus Dei gratia Sagiensis ecclesie humilis minister, Garnerio eadem gratia Beati Martini Majoris monasterii, Abbati totique capitulo ejus, salutem in Domino.
In nomine sancte atque individue Trinitatis ego Girardus Sagiensis ecclesie quamvis indignus episcopus, monachis Sancti Martini Majoris Monasterii, et tibi frater Garneri, abbas, omnibusque successoribus tuis canonice sustituendis ecclesiam Sancte Marie de Veteri Castello apud Belismum in perpetuum concessi. Facta autem est hec concessio, anno ab Incarnatione Domini M C XLV, residente piissimo P.p. Eugenio, Hugone Rotomagensi archiepiscopo, Francorum rege Ludovico, fratre ejus Roberto Belismensi domino. Si quis vero hanc donationem nostram temerario ausu irritare aut atenuare presumpserit perpetuo anatemate feriatur. Super hoc vero testes sunti : Heinricus archidiaconus, Rogerus archidiaconus, Heimericus archidiaconus, Wilelmus archidiaconus, Hugo canonicus, et Albericus Decanus, et Gaufridus presbiter. Ego Girardus sancte Sagiensis Ecclesie episcopus signum hoc feci.
Anatemate feriatur : tenentibus vero et fideliter conservantibus, necnon et in perpetuum digna retributio concedatur. Porro ut hec donatio sive concessio intemeratam possit habere firmitatem, nostra manu nostrique sigilli munimento firmata est et testibus idoneis roborata, quorum nomina hec sunt : Haimericus archidiaconus, Rogerius archidiaconus, Henricus archidiaconus, Wilelmus archidiaconus, Albericus decanus et Hugo canonicus, Gaufridus presbiter Sancti Petri, Robertus capellanus Sancti Cirici, Wilelmus presbiter capellanus de capellania de Capella, Simon diaconus et clericus archidiaconi. De laïcis : Hamelinus de Biharnis, Guerin miles Sancti Cirici, Gaufredus de Avescio, Mainerius de Aveseio, Hilgodus de Ferreria. Factum est hoc apud Sanctum Ciricum, Roberto tenente Belismensis obedientie prioratum. S. ep[iscop]i † S. Hamrici Archidiaconi † S. Wilelmi archidiaconi †

Pour citer l'acte :

« Acte 2545 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2545.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-06-11

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel