Scripta n° 4665

Numéro Scripta4665
Bénéficiaire(s)Le Plessis-Grimoult, Saint-Étienne (prieuré)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1243, 5 juin
Action juridiquerèglement conflit
Langue du texte latin

Analyse

Jugement anonyme enjoignant au desservant de la chapelle de Saint-Siméon de prendre l’habit de Saint Augustin ou de vider les lieux.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Musset Lucien, Cartulaire des possessions de l’abbaye du Plessis-Grimoult pour le département de l’Orne, Le Pays Bas-Normand, n° 52, 1959, n° 89..

Texte établi d’après a

Die Veneris in feriatis Penthecostes, recognovit in jure coram nobis Radulfus de Vausse, presbyter de Crota, quod in capella Sancti Symeonis in Passeio, quam dicebat dictus presbyter sibi datam fuisse a priore et conventu de Plesseio Grimoudi, Bajocensis dyocesis, cum pertinentiis, vita comite possidendam, super qua agebatur inter dictos presbyterum, priorem et conventum. Erat locus sacer, et quia ibi consueverunt viri religiosi divina celebrare et morari, nos vero, dicta die veneris, dicto presbitero injunximus quod infra festum beate Marie Magdalene proximo venturum, habitum ordinis Sancti Augustini recipiat et intret religionem si voluerit, et cum quodam alio canonico in loco deserviat supradicto. Quod nisi infra dictum festum fec rit, nos dictis priori et conventui ex tunc damus licentiam constituendi in dicto loco duos canonicos qui Deo deserviant ibidem, injungentes eisdem priori et conventui quod de hiis que absportaverunt de dicto loco restituant dictum locum. Datum dicta die Veneris, anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tercio.

Pour citer l'acte :

« Acte 4665 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4665.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-10-29

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel