Scripta n° 3631

Numéro Scripta3631
Auteur(s)Louis IX, France (roi)
Bénéficiaire(s)Barbery, Notre-Dame (abbaye)
Genre d'actevidimus
Authenticiténon suspect
Datation1261, août
Lieu d'émissionVernon
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

En vidimant la charte de Jean de Falaise, Louis [IX], roi de France, confirme la vente faite par lui à l’abbé et aux moines de Barbery pour 200 livres tournois de tout ce qu’il avait à Fontenay-le-Marmion.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 674, p. 141..

Texte établi d’après a

Ludovicus, Dei gratia, Francorum rex. Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod nos litteras Johannis de Falesia vidimus in hec verba :
Noverint universi quod ego Johannes de Fallesia vendidi et concessi abbati et monachis de Barbereio omnia que habebam apud Fontenetum le Marmion, ex concessione et voluntate Ludovici domini mei regis Francorum, que Morellus Judeus quondam pater meus in predicta villa antea acquisierat, videlicet quadraginta solidos ad feriam Prati pro servicio de cheval, ad Natale Domini quatuor capones, octo turonenses, ad pascha quadraginta ova, octo turonenses, que michi faciebant Henricus Guisberti et participes sui de una vavassoria quam tenebant de me ; item quadraginta solidos ad feriam Prati pro servicio de cheval, ad Natale Domini quatuor capones, octo turonenses, ad pascha quadraginta ova, octo turonenses, que michi faciebant Johannes le Vavassor et participes sui de una vavassoria, quam tenebant de me. Item viginti solidos ad feriam Prati pro dimidio servitio de cheval ad Natale Domini duos capones, quatuor turonenses, ad Pascha viginti ova, quatuor turonenses, que michi faciebant heredes Heberti de Valle de dimidia vavassoria, quam tenebant de me. Item septem sextarios avene et unum quarterium in mense septembri, ad Natale Domini duas gallinas, quatuor turonenses, ad Pascha viginti ova, quatuor turonenses, que michi faciebat Guillelmus Le Paumier, de tenemento quod tenebat de me. Item sex sextarios et tres quarterios avene in mense septembri, ad Natale Domini duas gallinas, quatuor turonenses, ad Pascha viginti ova, quatuor turonenses, que michi faciebat Radulphus Polain de tenemento quod tenebat de me. Item tres sextarios et unam minam avene et tres sextarios et unam minam ordei in mense septembri, ad Natale Domini quatuor gallinas, sex turonenses, ad pascha, quadraginta ova, quatuor turonenses, que michi faciebant heredes Villeheut, de tenemento quod tenebant de me. Item unum sextarium ordei in mense septembri, quas michi faciebat Henricus Guisbert per se super toto tenemento quod tenebat de me. Item duos solidos turonensium in mense septembri, ad Natale Domini quinque capones, ad pascha decem ova, que michi faciebat Gabriel frater Henrici Guisberti de tenemento quod tenebat de me. Hec omnia supradicta percipient predicti abbas et monachi de cetero ad predictos terminos de predictis hominibus et eorum heredibus et possidebunt, in puram et perpetuam elemosinam, bene et pacifice, cum omni jure et dominio, que ibi ego et heredes mei habebamus vel aliquo tempore habere poteramus, sine molestacione et sine reclamacione de cetero mei vel heredum meorum, et hec omnia, sicut divisa sunt, ego et heredes mei debemus et tenemur predictis abbati et monachis garantizare et defendere versus omnes gentes, vel alibi, si necesse fuerit, excambire ad valorem. Pro hac autem venditione et concessione, predicti abbas et monachi dederunt michi de karitate domus sue ducentas libras turonensium, et ut hoc ratum et inconcussum permaneat in futurum, ego dictus Johannes tradidi hanc presentem cartam dictis abbati et monachis sigilli mei testimonio roboratam. Actum anno Domini Mmo. CCº LXimo. primo, mense julio.
Nos autem venditionem et concessionem predictas, ad peticionem supradicti Johannis, volumus, concedimus et auctoritate regia confirmamus ac res suprascriptas venditas eisdem abbati et monachis im perpetuum manu mortua tenendas concedimus, retenta nbis in eisdem omnimoda justicia et salvis redditibus et redibentiis aliis nostris ac salvo etiam jure in omnibus alieno. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum, presentes litteras sigilli nostri fecimus impressione muniri. Actum apud Vernonem, anno Domini Mº CCº LXimo primo. mense augusto.

Pour citer l'acte :

« Acte 3631 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3631.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-07-24

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel