Scripta n° 4806

Numéro Scripta4806
Auteur(s)Jean Durand, de Pont-de-l’Arche [particulier]
Bénéficiaire(s)Raoul Moisson [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1243, mars
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Raoul Moisson vend à Jean Durand, du Pont-de-l’Arche, 20 sous de rente, au Bec-Thomas.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CXXVII, p. 125-126..

Texte établi d’après a

Notum sit omnibus, presentibus et futuris, quod ego Radulfus Moisson, de parrochia Sancti Martini, justa Beccum Thome, assensu et voluntate Marie, uxoris mee, vendidi, tradidi et omnino reliqui Johanni Durant, de Ponte Arche, XX. solidos annui redditus turonensium, percipiendos annuatim, ad festum Beati Michaelis, super quoddam gardinum et masagium meum sita, sicut se proportant [in] longitudine et latitudine, inter riveriam de Becco Thome, ex una parte, et semitam que tendit apud montem Ricoul, ex altera : pro VIII. libras turonensium de quibus dictus Johannes Durant michi plenarie satisfecit ; tenendos et habendos, et jure hereditagio possidendos, de me et heredibus meis sibi et heredibus suis libere, quiete et pacifice, salvo tamen jure dominico: tali condicione quod ego dictus Radulfus Moisson, vel heredes mei, dicto Johanni Durant, vel heredibus suis, dictum redditum in domo ejusdem apud Pontem Arche, annuatim, ad terminum prenotatum, reddere et affere tenemur. Si vero ego dictus Radulfus Moisson vel heredes mei dicto Johanni Durant vel heredibus suis dictum redditum ad terminum predictum non redderimus, licebit dicto Johanni Durant, vel heredibus suis, facere justiciam suam in predictis gardino et masagio, pro redditu suo habendo, et de predictis XX. solidis redditus facere voluntatem suam sicut de proprio suo hereditagio. Et ego siquidem dictus Radulfus Moisson et heredes mei dicto Johanni Durant et heredibus suis dictum redditum garantizare tenemur contra omnes gentes, et de omnibus consuetudinibus et redditibus aquietare. In cujus rei testimonium, presentem cartam sigillo meo, cum sigillo domini feodi capitalis, ego dictus Radulfus Moisson dicto Johanni Durant tradidi roboratam.
Actum anno Domini Mº CCº XLº secundo, mense marcio.
Testibus hiis : Domino Roberto Louvel, tunc presbytero de Ponte Arche ; Simone, preposito de Becco Thome ; Willelmo Danois ; Petro Lecras ; Roberto Mansel, et pluribus aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4806 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4806.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel