Scripta n° 3349

Numéro Scripta3349
Genre d'acteautre
Authenticiténon suspect
Datation...1204...
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Enquête sur les fiefs de l’archevêque de Rouen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 202, p. 31-33..

Texte établi d’après a

Inquisitio facta pro quibusdam feodis archiepiscopi Rothomagensis.
Milites et servientes de Wulquasino Normannie dicunt jurati quod quicquid Johannes de Gisorcio tenebat apud Gisorcium usque ad filum aque et usque ad ulmum juxta domum leprosorum est de feode archiepiscopi excepto rotagio, et quicquid Matheus de Gamachiis tenebat apud Gamaches de Johanne de Gisorcio, excepto uno quarterio feodi lorice, quod tenet de feodo de Toedi, et feodum de Quoz et de Albigneio, quod Robertus de Quoz tenet, sunt de feodo archiepiscopi et Baldricus de Longo campo tenet feodum unum de archiepiscopo, scilicet apud Bus, et apud Pleheiz, et apud Brociam, et apud Hanesies, hec feoda tenebat Johannes de Gisorcio de Hugone de Gornaco, et Hugo predicta feoda tenebat de archiepiscopo, sed nichil sciunt nisi de auditu.
Milites de Wulquasino Francie, jurati, dixerunt quod quicquid est ab ulmo ultra domum leprosorum de Gisorcio usque ad filum aque, scilicet Dece, est de feodo archiepiscopi Rothomagensis ; rotagium et quicquid est ultra predictam aquam est de feodo domini Regis. Feodum de Triegnel et Triegnel et ecclesia de Ivereio et ecclesia de Haronvilla et hospites in atrio manentes et quicquid Hugo de Gisortio habet apud Harevillam et feodum quod dominus Galterus de Bobez tenet de Hugone de Gisorcio et feodum Pagani Brotin quod tenebat de predicto Hugone et quicquid Rogerus senescallus de Moillent tenebat apud Hadencort de Hugone de Gisortio, et quicquid Hugo de Ruppe tenebat de dicto Hugone de Gisorcio, apud Villers, Martia et archidiaconatus quos predictus Hugo habet in terra sua, et ecclesia de Monci et de Baele, hec omnia sunt de feodo archiepiscopi, sed nichil sciunt nisi de auditu.
Isti juraverunt: prior Gisorcii, Johannes de Montecapreoli, Johannes de Charz, Teobaldus de Cormeliis, Gaco de Bocunvilla, Robertus de Calvomonte, Matheus de Hellenvilla, Ingerrannus de Salceo, Anculfus de Insula, Nicholaus de Villers, Gilebertus de Par., Huretus de Estrepeigni, Hardoinus de Guarenna.
Matheus de Gamachiis super sacramentum coram nobis dixit quod illud quod tenebat et Johannes nepos suus apud Gamachias de Johanne de Gisorcio audivit recognosci a Johanne quod tenebat illud ex feodo archiepiscopi Rothomagensis. Postea dixit quod audivit dici a Johanne quod illud quod Johannes habebat apud Gisorcium tenebat ex feodo archiepiscopi, excepto conductu et rotagio quod tenet de domino Rege. Dominus Eustachius de Hardencuria super sacramentum suum coram nobis dixit quod Johannes de Gisorcio dicebat temporibus suis quod ecclesia de Huivri et decima erant de feodo archiepiscopi et feodum de Triegnel similiter erat de feodo archiepiscopi et ecclesia d’Arunvilla et decima et archidiaconatus de Charcio et ecclesia de Monci et ecclesia de Baaloi.

Pour citer l'acte :

« Acte 3349 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3349.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-06-20

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel