Scripta n° 1867

Numéro Scripta1867
Auteur(s)Arnoul, Lisieux (évêque)
Bénéficiaire(s)Célestin II [pape]
Genre d'actelettre
Authenticiténon suspect
Datation[1143-1144, 8 mars]
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Lettre d’Arnoul, évêque de Lisieux, adressée au pape Célestin II sur l’église de Sées.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Piolin Paul, Sainte-Marthe Denis de, Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, t. XI, Paris, Palmé, 1874, Instrumenta ecclesiae Sagiensis, n° VIII, col. 162..

Dissertation critique

Datation

Célestin II, pape, 1143- 8 mars 1144.

Texte établi d’après a

Pro Sagiensi ecclesia tota mente pedibus vestræ pietatis advolvor, confidens de vobis in Domino, quia bonum, quod in illa per antecessores vestros, Deo auctore, fundatum est, vestro tempore non solvetur. Solvi autem necesse est, si inexperto regulam regula conservanda mandetur, si imperito agricolæ credatur nova plantatio, si denique cuiquam alicujus rei magisterium credatur, cujus ille non attigit disciplinam: perniciose siquidem vinea propaganda committitur ei, cujus est studium potius exstirpare. Unde etiamsi eum de quo agitur Girardum aliqua electionis forma defenderet, quia pro ecclesiis libertas electionum introducta est, liquet quia quod earum favore comparatum est, hoc ad earum læsionem retorqueri non debet. Retorquebitur autem, si electionis favor usque in detrimentum principalis causæ processerit, si non quis, vel ad quid, sed qualiter electus sit attendatur ; nec finis, aut utilitas operis, sed sola negotii series exquiratur. At vero quod hic electio nulla præcesserit, et verum est, et omnis ecclesia contestatur, præter paucos, quos ad optandam secularem personam amor et desiderium secularitatis adduxit. Quorum primus adolescens et frater est, secundus ex familiari neophytus, tertius nescio qua sanguinis cognatione conjunctus, quartus claustrali disciplinæ mancipatus a puero, imberbis adhuc et nihil sitiens penitus nisi mundum. Quos ille per furtivas literas studio fratris, persuasionibus et promissis illectos ad hoc schisma protraxit, ratus secure quidlibet adversus paupertatem ecclesiæ præsumendum. Sperabat enim adversus reliquos omnia posse trium aut quatuor hujusmodi testium depositione probari ; quoniam negantis factum per rerum naturam nulla est probatio, actori autem onus probationis incumbit. Sic opus illud primo quidem de ambitione conceptum est, exinde vero temeraria levitate promotum, ut ad extremum posset perjuriis consummari. Accessit etiam postmodum propter injuriam quam passus est, ex incommoditate fiducia, ad quam tamen si eum inconsulta protraxit ambitio, nec innocentibus imputandum est, nec in detrimentum ecclesiæ convertendum. Porro in actores sceleris severitatis apostolicæ vindicta procedat, personæ vero quæ læsa est, salva tamen indemnitate ecclesiæ, consulatur, ut reis pœna, læsis remedium, sua religioni justitia conservetur. Ceterum de eo quod factum est innocentiam suam multis comes excusat, adeo ut auctores ipsos, licet ipsius se putaverint gratiam promereri, ecclesiastico permiserit arbitrio puniendos. Neve adversus libertatem ecclesiæ laborare credatur, universam ecclesiæ dispositionem archiepiscopi nostroque scilicet episcoporum consilio relaxavit. Ecce, Domine, in voluntate tua universa sunt posita, nec est qui possit tuæ resistere voluntati ; esto officii tui sedulus executor, ne personarum vel causæ merita confundantur, ut reos scilicet castigatio digna coerceat, læsos pia miseratio consoletur, regularis autem conventus accipiat patrem regulari institutione formatum, ne statuæ aureæ caput æneum tuo, quod absit, opificio dicatur affixum, et ubi ex privilegio prædecessorum archidiaconos seculares esse non licet, sententia tua creet episcopum secularem. Valeat in Christo sanctitas vestra.

Pour citer l'acte :

« Acte 1867 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1867.html [consulté le 24/11/2024].

Création de la fiche

2007-04-02

Dernière mise à jour

2024-06-12, TFujimoto