Scripta n° 2495

Numéro Scripta2495
Auteur(s)Philippe III le Hardi, France (roi)
Bénéficiaire(s)Coutances (hôtel-Dieu)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1276, août
Lieu d'émissionOrléans
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Lettres d’amortissement accordées par Philippe III, dit le Hardi, à l’Hôtel-Dieu de Coutances.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Le Cacheux Paul, Essai historique sur l’Hôtel-Dieu de Coutances, l’hôpital-général et les Augustines hospitalières depuis l’origine jusqu’à la Révolution avec cartulaire général, Paris, Picard, 1895-1899, 2 vol., t. 2, n° XCVI, p. 83-86..

Texte établi d’après a

Philippus, Dei gratia Francorum rex ; notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod, cum... prior et fratres domus Dei Constanciensis finaverint, juxta tenorem ordinationis nostre, cum ballivo nostro Constanciensi, super retinendis perpetuo acquisitis per ipsos a triginta annis citra, in feodis et retrofeodis nostris, que sunt hec : videlicet apud Constancias, de venditione Hugonis Goislin, sex quarteria et unus boissellus frumenti, unum quarterium ordei, triginta quatuor solidi, octo denarii turonenses annui redditus, una pecia terre de valore unius boisselli frumenti, septem galline, unus capo et novem denarii turonenses pro panibus. Apud Flotemanvillam, de venditione Guillelmi Peilfol, tres boisselli frumenti, tres oboli pro panibus, una gallina et decem ova. Item apud Constancias, de dono Roberti Le Champion, duodecim solidi turonensium, una gallina ; item, de dono Guillelmi Desert, sex solidi turonensium et viginti ova. Apud sanctum Julianum de Urvilla, de dono Guillelmi Lepopon, duodecim denarii turonenses. Apud Sotevillam, de dono Nicholai de Torvast, presbiteri, octo denarii turonenses. Apud Sauceium, de dono fratris Thome Rungefer, quinque quarteria frumenti, quinque denarii pro panibus et quinque galline. Apud Sanctam Petronillam, de dono fratris Alexandri dicti Lecointe, octo solidi turonensium. Apud Vindefontaine, de dono Guillelmi Le Segnor, quatuor denarii turonenses ; item ibidem, de dono Guillelmi Le Seignor, clerici, et Ricardi Varroc, unus boissellus frumenti. Apud Saintineium, de dono fratris Guillelmi Daront, quatuor quarteria frumenti, unus panis et una gallina ; item ibidem, de dono magistri Gaufridi Daront, novem boisselli frumenti. Apud Querquebusc, de dono Gaufridi de Adevilla, septem boisselli frumenti et unus denarius. Apud Porbal, de dono magistri Roberti de Argenciis, presbiteri, duo boisselli frumenti. Apud Luithehare, de dono Johanne Cousin, duo boisselli frumenti, unus panis et una gallina. Apud Morevillam, de venditione Roberti Oliverii, duo boisselli frumenti et duo denarii ; item ibidem, de dono domine de Haulla, unum quarterium frumenti, quod emerat a Jordano Lebret. Item apud Flotemanvillam, de venditione Erquemboudi, unum quarterium frumenti ; item ibidem, de venditione Radulfi Bequet, quinque boisselli frumenti ; item ibidem, de venditione Richardi Erquembout, tria quarteria frumenti, scilicet, per manum Dyonisii Maugerii unum quarterium, per manum Jordani Durant unum quarterium, per manum Alani Pepin duo boisselli, et per manum Johannis Baudoin et ejus participum duo boisselli frumenti. Item, de venditione Henrici de Partineio, viginti solidi, octo denarii, quatuor panes octo denariorum, sex galline, quadraginta ova. Item, de retroactu facto a Henrico Caruel, duo solidi et quatuor denarii turonenses ; item, ibidem, de venditione Radulfi Bequet, unum quarterium frumenti. Apud Sanctum Dyonisium le Vestu, de dono Rogeri Durant, clerici, duo boisselli frumenti. Apud Montem Pinchon, de dono Radulfi de Brolio scutiferi, duo quarteria frumenti et due galline. Apud Ouvillam, de dono Johannis de Bajocis, decem boisselli frumenti, per manus Petri Ansgot et Guillelmi Pile Aveine ; item, ibidem, de venditione Guillelmi Le Valoor, unum quarterium frumenti et una acra terre, vel circiter, de valore unius quarterii frumenti ; item, ibidem, de venditione dicti Guillelmi heredum, due virgate terre, vel circiter, in landis et mariscis. Apud Gavraium, de dono Radulfi Le Peletier, decem solidi, duo panes et due galline. Apud Cerencias, de dono Guillelmi Burnel, presbiteri, unum quarterium frumenti, duo panes, due galline et decem ova. Apud Sanctum Salvatorem Odelin, de dono Rogeri Monetarii, unus boissellus frumenti, tres panes et tres capones. Item apud Sauceium, de dono fratris Roberti dicti Catel et uxoris ipsius, decem et octo boisselli et dimidium frumenti, tres boisselli ordei, decem denarii pro panibus, quatuor galline et quinque capones, per manus Gaufridi Boni Hominis, Radulfi Le Conte, Roberti Le Bas, Guillelmi Jordani et Ricardi Leporis. Item, apud Auream Vallem, de dono Stephani Hardre, unum quarterium frumenti, unus panis et una gallina. Apud Servigneium, de dono Alicie sororis Richardi Anquetini, unum quarterium frumenti. Apud Vandeleiam, de dono Henrici dicti Liecote et Petronille ejus uxoris, sexdecim boisselli frumenti, per manus Roberti de Alneto, et Guillelmi Chauvin. Apud Nicorp, de dono Guillelmi Pelerin et Agnetis uxoris ejusdem, quinque boisselli frumenti, unus panis, una gallina et medietas unius galline et quarta pars unius virgate rispeie et quarta pars unius virgate terre ; item una virgata terre vel circiter ; item dimidia virgata terre ; item, ibidem, de dono Guillelmi de Quibout, sex boisselli frumenti, unus panis et una gallina. Apud Corceium, de dono Roberti de Bosco, unum quarterium frumenti, unus panis et una gallina. Item ibidem, de dono Johanne Quinedort, tres boisselli frumenti, unus panis et una gallina. Item apud Constancias, de dono Radulfi Bougis, duodecim denarii turonenses. Item, de dono fratris Roberti Catel et ejus uxoris, sexdecim solidi turonensium, unus panis et unus capo annui redditus super domo sua ; item, de dono eorumdem Roberti et ejus uxoris, duo solidi et quatuor denarii reddituales super quodam mesnagio. Item, de dono Nicholai Aoust et ejus uxoris, quindecim solidi. Item, de dono Guillelmi de Humo, unus boissellus frumenti. Item, de dono Gileberti Consel, unus boissellus frumenti, unus panis, una gallina et unus capo. Item, de venditione Guillelmi Lupi unus boissellus et dimidium ordei. Item, de venditione [ ] dicti Coupelande, et ejus uxoris, tredecim boisselli frumenti. Item, de dono Johannis Lecordier, unus boissellus frumenti. Item, de dono Nicholai Moisson, tria quarteria frumenti, duo panes et due galline. Item, de venditione Thome Moisson, tria quarteria frumenti. Item octo acre terre vel circiter, quas dicta domus Dei tenet a Guillelmo dicto Vicecomite, milite. Item dimidia virgata terre vel circiter, de venditione Guillelmi dicti Leforestier, clerici. Item, de dono Nicholai Sine Barba, una virgata terre vel circiter. Item, de venditione Petri Gaudon, una virgata terre. Item res inferius nominate, quas tenet prior dicte domus ab Odone, domino de Ponte, scutifero, videlicet : octo acre terre, de dono Guillelmi de Kybout ; item, de venditione Guillelmi Piel, clerici, quatuor virgate terre vel circiter ; item, de venditione filiarum Petri de Stratis, due virgate terre et quarta pars unius virgate vel circiter ; item, de dono Agnetis de Coesello, una virgata et dimidia terre vel circiter ; item, de dono Guillelmi Pelerin et Agnetis ejus uxoris, dimidia virgata prati vel circiter. Item, per excambium factum cum Sibilla La Flaele, quarta pars unius virgate terre. Item, de dono Matillidis de Muro, quatuor acre terre vel circiter. Item, de dono Guillelmi de Kybout, et venditione dicti Coupelande, quatuor acre landarum vel circiter in costillis de Buressart. Que estimata fuerunt triginta septem libre, quatuordecim solidi et tres denarii annui redditus. Nos, dictam finationem ratam et gratam habentes, concedimus, quantum in nobis est, dictis priori et fratribus ut ipsi perpetuo dicta acquisita tenere et possidere valeant pacifice, sine coactione vendendi, vel extra manum suam ponendi, salvo in aliis jure nostro et jure in omnibus alieno. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum Aurelianis, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo sexto, mense Augusti.

Pour citer l'acte :

« Acte 2495 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2495.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-06-05

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel