Scripta n° 9283

Numéro Scripta9283
Auteur(s)Robert de Vitré [particulier]
Bénéficiaire(s)Savigny-le-Vieux, Sainte-Trinité de Savigny (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1162, 1 mars
Lieu d'émissionVitré
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Robert de Vitré notifie la convention passée entre l’abbaye de Savigny et ses forestiers à propos de la grange de Fayel.

Tableau de la tradition

Copies manuscrites

D. Paris, BNF, n.a. lat. 2500, n° XXXVI, p. 457-458. Copie du XXe siècle.

Dissertation critique

Précision édition

Transcription : Claude Groud-Cordray (Cartulaire de l’abbaye de Savigny ou Liber cartarum domus Savigneii, episcopatu Redonensi, n° XXXVI)

Texte d’après D

Actus hominum transeunt in momento ideoque quod voluimus firmiter observari litterarum notitie commendamus. Ego igitur Robertus dominus Vitreii tam presentibus quam futuris notificare dignum duxi quod monachi Savigneii quoddam pactum fecerunt cum forestariis meis in presentia mea ita scilicet quod forestarii concesserunt monachis in foresta mea omne quod eis erat necessarium ad usus grangie de Faiel, illud tamen quod ad jus suum pertinebat hoc est herbagium ad pascua pecorum et animalium, fanum et boscum mortuum, ad ignem et ad edificia domorum, me tamen hoc ipsum prius donante et concedente cum grangia de Faiel. Monachi vero accomodaverunt eis pro ipso pacto X libras andegavensium quas habere debent forestarii a nativitate Beate marie usque ad V annos nec eas infra hunc terminum licebit eis reddere. Illud etiam sciendum est quam diu forestarii hos nummos tenuerint sive per spatium V annorum sive post V annos interim monachi predicta necessaria in foresta libere et quiete habebunt nec de his omnibus cum forestariis loquentur. Idem si aliquando de feno et de bosco habere voluerint ad me venient vel ad meos proprios famulos et precepto meo ac demonstratione famulorum meorum quod eis erit necessarium in foresta recipient. Si vero forrestarii post V annos monachis supra dictos nummos reddederant et postea monachi aliquid de predictis necessariis in foresta habuere voluerint, concessione eorum et licencia habebunt, salvo tamen jure et dominio meo. Hoc pactum affidaverunt predicti forestarii in manu mea inviolabiliter observandum videlicet Johannes de Campellis, henricus et odo fratres ejus, Willelmus et Ruellonus filii Petri et petrus Augerus filius Willelmi. Et ut hoc pactum ratum et inconcussum permaneat nec alicujus malignitatis adversarii irreverentia possit violari, attestatione sigilli mei cartam istam communivi. Hoc autem factum est anno Domini MCLXII kal marcii in domo decani de Vitreio. Testibus Johanne decani de Vitreio, magistro Roberto filio Philippi, Rainaldo Amauri, Theobaudo de Campellis, Guillelmo de Combortilleio, Johanne de Landorin, Gaufrido de Cornilleio, Willelmo de Sancto Merveio, Willelmo de Villacata, Hamelino de Combortilleio, Willelmo Britone, Petro de Castello Gilonis, Radulfo Peisson monachis Savigneii.

Pour citer l'acte :

« Acte 9283 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_9283.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2017-09-19

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel