Scripta n° 4918

Numéro Scripta4918
Auteur(s)Thomas Lebegue, de Ymaie [particulier]
Bénéficiaire(s)Henri d’Oissel, de Pont-de-l’Arche [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1262, mai
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Thomas Lebegue vend à Henri d’Oissel 3 sous 3 deniers de rente à Ymaie.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CCLII, p. 258-259..

Texte établi d’après a

Notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Thomas dictus le Begues, de Ymaie, vendidi et concessi et omnino dereliqui Henrico de Oissel, de Ponte Arche, tres solidos et tres denarios annui redditus, quos Petrus Faber, de Ymaie, debebat michi singulis annis ad duos terminos, videlicet viginti et unum denarium ad festum Sancti Michaelis et decem et octo denarios ad Pascha Domini, de quadam masura cum edificiis, sita apud Ymaie, inter masuram Balduini dicti Basire, ex una parte, et domum heredum Radulfi Fabri deffuncti, ex altera, pro viginti solidis turonensium, de quibus michi plenarie satisfecit in pecunia numerata : percipiendos et habendos et jure hereditario possidendos predictos tres solidos et tres denarios de redditu predicto Henrico et heredibus suis, singulis annis ad terminos antedictos, libere, quiete et pacifice, absque ulla de cetero mei vel meorum reclamatione heredum. Licebit autem de cetero predicto Henrico et heredibus suis de predicto redditu, ut dictum est superius, omnem suam penitus facere voluntatem, sicut de sua propria hereditate, salvo tamen jure et redditu dominico. Et licebit etiam de cetero eidem Henrico et heredibus suis suam plenarie justiciam exercere super predictam masuram cum edificiis, ut dictum est, pro redditu suo et emenda, nisi ad predictos terminos persolvetur. Et ego jamdictus Thomas le Begues et heredes mei predicto Henrico de Oissel et heredibus suis predictos tres solidos et tres denarios de redditu, ut dictum est superius, contra omnes gentes garantizare debemus, vel alibi, si necesse fuerit, in nostro proprio hereditagio, ubicumque sit, valore ad valorem excambiare tenemur et in futuris tenebimur. Et quod hoc ratum et stabile futuris temporibus permaneat, hanc presentem cartam eidem Henrico feci, et sigilli mei munimine [roboravi].
Actum anno Domini Mº CCº LXº secundo, mense maio.
Testibus hiis : Guillelmo dicto Cornart ; Gaufrido.................. Basire ; Johanne dicto Maridort, et pluribus aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4918 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4918.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel