Scripta n° 3883

Numéro Scripta3883
Auteur(s)Nicolas, Corneville-sur-Risle, Notre-Dame (abbaye, abbé)
Bénéficiaire(s)Philippe III le Hardi, France (roi)
Genre d'actelettre
Authenticiténon suspect
Datation1280, juillet
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

L’abbé Nicolas et les moines de Notre-Dame de Corneville font savoir qu’ils ont reçu à ferme du roi Philippe [III] des moulins, des rentes et redevances annuelles et un pâturage à Corneville, à Saint-Mards-sur-Risle et àCostas sur Pont-Audemer.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 952, p. 241..

Texte établi d’après a

Noverint universi, presentes pariter et futuri, quod ego Nicholaus humilis abbas beate Marie de Corneville, et conventus ejusdem loci, ab excellenti principe domino Philippo, Francorum rege, ad firmam perpetuam recepimus in firma que fuit Juliane de Nueville, apud Cornevillam, unum molendinum cum molta sicca et pertinentiis, undecim libras turonensium, viginti duos denarios annui redditus, viginti octo capones, con (sic) viginti sex denariis, septem gallinas, trecenta ova, et triginta denarios ; item, apud Sanctum Medardum pasturagium, et Costas super Pontem Audomari ; item, sextam partem cujusdam molendini, quinque sagittas ferratas, undecim libras quindecim solidos et novem denarios annui redditus, XXti octo capones et XXti denarios, sex viginti ova et sex denarios, releveia rusticorum et simplicem justiciam eorumdem, pro quadraginta quinque libris turonensium dicto domino regi et heredibus suis a nobis et a successoribus nostris annuatim solvendis, medietate videlicet ad Pascha et alia medietate ad festum Beati Michaelis, et, de dicta firma, ut dictum est, solvenda, nos predicti abbas et conventus decem acras terre nostre site juxta manerium nostrum in foresta Montisfortis, quam terram tenemus de domino rege predicto, in contraplegium obligavimus eidem domino regi, una con predictis, nobis ad firmam, ut dictum est, traditis, perpetuo remansuras, si nos vel successores nostri ab hujusmodi contractu contingeret resilire. Premissa autem nobis concessa sunt salvo jure domini regis et jure in omnibus alieno, retentis tamen ipsi domino regi placito spate, foresfacturis, jure patronatus, gardis, homagiis feodorum lorice integrorum vel partitorum et francarum serganteriarum, con pertinentibus ad predicta, si de firma predicta quam recepimus teneantur. Si autem, occasione premissorum vel alicujus de premissis ad firmam nobis traditis, inter nos abbatem et conventum predictos et homines tenentes de feodo dicte firme aliquam contingat oriri querelam, dominus rex predictus vult et concedit quod ad primas assisias vel placita sua sine dilacione et essonio audiatur ac etiam terminetur : et, ne contra obligationem predictam nos abbas et conventus predicti seu successores nostri in futuro veniamus seu contra contractum predictum in aliquo, sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda, anno Domini Mº CCº octogesimo, mense julio.

Pour citer l'acte :

« Acte 3883 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3883.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-08-19

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel