Scripta n° 6396

Numéro Scripta6396
Auteur(s)Simon, médecin de Vattetot [autre]
Bénéficiaire(s)Rouen, Saint-Lô (prieuré)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation[1175-1206]
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Donation à Saint-Lô par Me Simon, médecin, d’une maison sise rue Saint-Nicolas, et par Étienne Clarembo de 10 sols de rente.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. De Glanville Léonce, Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen, ses prieurs, ses privilèges, ses revenus d’après les documents authentiques tirés des archives de la Seine-Inférieure et mis en ordre, Rouen, E. Cagniard, 1890-1891, 2 vol., t. 2, pièces justificatives, n° LV, p. 376..

Dissertation critique

Datation

Simon : médecin (« medicus ») de la cathédrale de Rouen, v. 1175-1206.

Texte établi d’après a

Sciant omnes quod ego magister Simon medicus persona de Watetot pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum dedi et concessi in perpetuam et puram elemosinam ecclesie beati Laudi Roth. omne illud tenementum meum de vico Sancti Nicholai de feodo magistri Stephani Clarenboudi sicut situm est inter tenementum quod fuit Rad. de Boes presbiteri et tenementum quod fuit Ric. filio Lievde. Volo autem et concedo ut eadem ecclesia hoc tenementum teneat et possideat sicut suum dominicum liberum et quietum ab omnibus rebus in perpetuum salvo iure et redditu dominico. Ego autem ut firmiter teneat hanc meam donationem sigillo meo confirmavi. Et ego magister Stephanus Clarenboudus tunc dominus huius feodi hoc donum concessi. et insuper eidem ecclesie pro salute anime mee et matris mee ad anniversarium faciendum dedi decem solidos redditus quos de eodem tenemento percipiebam et quicquid iuris et dominii in eodem tenemento habebam et habere debebam. ita quod ego nec heres meus ibi de cetero nichil reclamabimus. Ego autem hoc donum cum dono magistri Simonis sigillo meo confirmavi. Actum fuit hoc coram Johanne Lur tunc maiore Roth. et sigillo communie.

Pour citer l'acte :

« Acte 6396 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_6396.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2012-05-14

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel