Scripta n° 1464

Numéro Scripta1464
Auteur(s)Galeran II, Meulan (comte)
Bénéficiaire(s)Le Bec-Hellouin, Notre-Dame (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1142, 13 décembre
Lieu d'émissionLe Bec-Hellouin
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Galeran II, comte de Meulan, donne à l’abbaye du Bec l’église de la Sainte-Trinité de Beaumont et autres biens et confirme les donations faites à ce monastère par Robert et Roger, ses père et aïeul, et par tous les autres.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Deville Étienne, Cartulaire de l’église de la Sainte-Trinité de Beaumont-le-Roger, Paris, Champion, 1912, n° IV, p. 10-17..

Texte établi d’après a

Quoniam preteritorum cognicio maxime officio literarum, quasi quibusdam vinculis retenta, ad posteros transmititur, iccirco eaque tam presentes quam futuros latere non volumus, presenti pagine committenda decrevimus. Sicut enim ad dandum elemosinam expedit esse promptos, ita ad confirmandum quod datur si quando aliqua occasione auferri potest, oportet esse solicitos. Justum enim est, ut, quantum possibile est, perpetuum fiat quod tribuitur, cum certum est eternum esse quod retribuitur. Expropter ego Gualerannus comes Mellenti, volo ut subscripta nostra datio presentibus apicibus ad noticiam posterorum mandetur, quibus pia largitio ab ignorancia sive malivolentia defensa, inconcussa stabilitate servetur perpetua. Illius igitur aspirante gratia qui dat et bene velle et posse, pro bona voluntate ad meliorandum statum ecclesie Sancte Trinitatis de Bellomonte, et ad incrementum religionis in eadem future animum advertens, consilio et assensu Rotroci, Ebroicensis episcopi, et aliarum religiosarum personarum, necnon et baronum meorum, eamdem ecclesiam, ut filiam magistri subjectam dominio, cum omnibus rebus eidem pertinentibus, quascumque vel avus meus Rogerius de Bellomonte, fundator ipsius, vel Robertus, comes Mellenti, pater meus, sive alii fideles, ante presentem diem prefate ecclesie contulerunt, dono Dei et Sancte Marie Becci, et in perpetuum confirmo ; et quoniam de donis avi mei Rogerii, et patris mei Roberti, et aliorum fidelium mentionem feci, libet ipsa dona ad memoriam revocare, et in presenti carta nominare et concedere et confirmare.
Rogerus de Bellomonte, avus meus, dedit Deo et ecclesie Sancte Trinitatis de Bellomonte, in mesnillo Herluini, terram trium carrucarum ; in Barco, terram unius carruce ; in Claro monte, terram unius carruce ; in Nova villa, terram IIIum carrucarum ; in Fredevilla, terram trium carrucarum, terram videlicet que erat in dominio suo quietam ab omni consuetudine, sicut fuerat in dominio suo ; et preter hoc, silvam ejusdem ville, sicut pertinebat ad villam, dum erat in dominio suo. Unicuique autem harum carrucarum concessit quatuor XXti et X agros terre. In Barco iterum concessit Iam masuram terre, ubi canonici, qui tunc desserviebant supradicte ecclesie, haberent horreum ad colligendas videlicet communes decimas. Concessit eciam de tota potestate Barci, et de villanis, et de bordariis, unde eampartum habebat, IIas garbas decime. De Sancto Leodegario Walteri, et de Valle Mainerii et de terra Henrici, filii Osulfi, et de terra Ogerii de Barco, et de terra Willelmi, dispensatoris de Hanveit, et de terra Osulfi balistarii, et de terra Anchetilli, filii Bosonis, et de terris que fuerunt villanorum que terre erant in dominio suo, duas partes decime. De Bellomonte villa et de Bellomontello, ubicumque campartum habebat, et de omnibus suis culturis, et de terris francorum hominum, que fuerunt villanorum, duas garbas concessit in omnibus predictis villis. De ovili Rubee fosse concessit plenariam decimam ; de duobus ovilibus de Bellomonte villa, similiter plenariam decimam videlicet lane et agnorum et caseorum ; de vacariis de Alneto, decimam plenariam. In Salerno terram unius carruce, et de terra Ernoldi, et villanorum et bordariorum ejusdem ville, undecumque campartum habebat, duas garbas decime concessit. Item de molendino Salerni, et de porcaria, et de ovili, et de censibus, et de foresta, et de panagiis, et de forifacturis placitorum, integram decimam donavit. De censibus et de pasnagiis de Combonio, et de Barco, et de Bellomonte villa, et de Sarchinneio, et de omnibus redditibus de foresta que vocatur Occa, scilicet de venatione, de apibus et de omnibus aliis exitibus qui inde exeunt, necnon eciam de beneficiis hominum in illis manentium, et de forifacturis placitorum, que exeunt de toto vicecomitatu Bellimontis citia et trans Risilam, et de theloneo Bellimontis et de censibus, et de hortis et viridariis suis, nec non et de vinea sua inter castrum et ecclesiam sita, et de vineis que erant in dominio filiorum suorum, ipsis concedentibus, plenam et integram decimam concessit. Dedit etiam decimam de omnibus incrementis que ad cultum venerint, tam in silvis, tam in agris, et que hactenus nulla habuit ecclesia in supradicto vicecomitatu. De theloneo de Noviburgi VI sol. ad luminare predicte ecclesie concessit. Concessit preter hoc supradicte Sancte Dei eclesie II molendinos ad quos videlicet venit moltura de Novoburgo, et de Essartis, et de Sancta Opportuna. Preterea bladum sancti Pauli de Novoburgo et molendinum Osverni, cum communi moltura quam hactenus habuit, in quibus canonici suam molturam haberent, et de aliis molendinis de Bellomonte, decimam similiter concessit. De molendino Bresario, decimam similiter donavit, et in eodem cononicis molturam suam quietam concessit. De theloneo Bellimontis, de dominio scilicet suo, LXta solidos predicte ecclesie concessit. De aqua Risile XLta perticas sancte prefate ecclesie similiter concessit. Servitores canonicorum, qui viverent de eorum re propria, quietos fecit ab omnibus consuetudinibus, sicut essent et ipsi canonici. Alii vero homines canonicorum, tales consuetudines haberent in silvis suis et in aliis omnibus, quales haberent et illi qui essent in dominio suo. In forestis suis ubi alii darent pasnagium, porcos canonicorum quietos fecit. In liberata quam haberent burgenses in silva sua ad ligna capienda, canonici haberent asinos et equos suos quietos. Concessit eciam canonicis Sancte Trinitatis feriam constitutam in dedicatione ejusdem ecclesie. Has donationes, Rogerius de Bellomonte, cum prefata ecclesia dedicaretur, confirmavit, laudente et concedente domino suo Willelmo, rege expugnatore Anglie et Normanorum duce, concedentibus filiis ejusdem Rogerii, Roberto comite Mellenti, et Henrico comite de Warwic, in assensu et presentia Willelmi, venerabilis Rothomagensis archiepiscopi, et Gisleberti, Ebroicensis episcopi, Gisleberti Luxoviensis episcopi. Hec dona avi mei Rogerii, sicut superius sunt nominata et determinata. Ego Gualeranus comes laudo et ita libere sicuti unquam canonici liberius habuerunt et concessa fuerunt, eis concedo monachis Beccensibus in ecclesia Sancte Trinitatis Deo servientibus, et servitoribus et hominibus suis consuetudines omnes et libertates, quas ut superius dictum est, avus meus servitoribus et hominibus canonicorum concessit, et volo et confirmo. Procedente autem tempore, prefatus Rogerius, avus meus, dedit supranominate ecclesie Sancte Trinitatis ecclesiam sancti Nicholai de Bellomonte, et ecclesiam sancti Leonardi, et ecclesiam sancti Crispini de Barco, et ecclesiam sancti Albini de Bellomonte, cum terris et decimis, et omnibus aliis restitudinibus predictis ecclesiis pertinentibus, consilio et assensu predicti Gisleberti, Ebroicensis episcopi ; et preter hec, terram ubi fuit vinea Odonis pictoris, et duas mansiones duorum canonicorum super calceatam vivarii, et duas domos in Novo burgo, concessit predicte ecclesie Sancte Trinitatis. Hec iterum dona ecclesie Sancte Trinitatis de Bellomonte et monachi Beccensibus ibidem Deo servientibus, concedo et confirmo ego Galerannus comes Mellenti.
Regnante rege Anglorum Henrico, Robertus, comes Mellenti, pater meus, de terris et honoribus, quos in Anglia adquisierat, dedit ecclesie Sancte Trinitatis de Bellomonte manerium quoddam juxta Hungrefort situm, nomine Odenetonam, ita quietum et liberum, sicut ipse habebat in dominio suo de rege Anglie Henrico ; et preter hoc, ecclesiam de Blenefort, de donatione uxoris sue Ysabelle comitissa de Mellent ; et hoc fecit concedente et per cartam suam corroborante domino suo Henrico, rege Anglorum. Eodem fere tempore, predicta Elysabet, comitissa Mellenti, mater mea, dedit prefate ecclesie Sancte Trinitatis, ad luminare videlicet ipsius ecclesie, XXti solidos in theloneo de Bellomonte, concessum Roberti, comitis Mellenti, patris mei. Has donationes patris et matris mee, ego Galerannus, comes Mellenti, pro salute animarum eorum et mee, sancte ecclesie superne Trinitatis et monachis Beccensibus ibidem Deo servientibus, concedo et in perpetuum confirmo.
Radulfus Picerna dedit et concessit ecclesie sancte Trinitatis de Bellomontensi unam marcham argenti in Anglia de redditibus suis, quod usque aliud assederet predicte ecclesie, sive in terra, sive in ecclesia, et hoc ad duos terminos anni, scilicet ad terminum Purificationis, et ad terminum Sancti Michaelis, in unoquoque termino dimidiam marcam. Uxor autem ejus, Avicia, dedit predicte ecclesie, de redditibus suis de Bellomonte XIIIcem solidos per annum.
Pater ejus, Robertus filius Erchemboldi, dedit predicte ecclesie Sancte Trinitatis duas partes decime de Claiebroc pro Xcem solidis, quos eidem ecclesie promiserat.
Gaufridus de Turvilla dedit supradicte ecclesie, in Anglia, per annum, Xcem solidos, quasque assederet eos in aliis redditibus.
Osbernus, mansionarius, dedit predicte ecclesie circumjacentem terram ecclesie Sancti Albini, cum horreo suo, quod ipse ibidem fecerat, et in Novo burgo, unam domum, pro anima sua et uxoris sue.
Tustinus Fivarrat dedit prefate ecclesie unam domum que fuit Bernardi Rage.
Willelmus de la Prea dedit eidem ecclesie agros de terra quam habebat in mesnillo Isembert.
Robertus Pipardus dedit predicte ecclesie Sancte Trinitatis plenariam decimam de molendino suo de Merlevilla.
Radulfus, vicecomes de Bellomonte, dedit predicte ecclesie terram quamdam quam habebat juxta novos molendinos.
Fromondus, janitor, dedit predicte ecclesie, unam aream orti in capite calceate, juxta vivarium.
Henricus, capellanus, factus canonicus, concessit ecclesie Sancte Trinitatis omnia que habebat in ecclesiis de Normanvilla et de Chaer, et hoc post decessum suum In vita autem sua, singulis annis, Xcem solidos.
Radulfus de Grolaio, factus cononicus, concessit predicte ecclesie, ecclesiam Sancti Petri de Huaneria, cum terris et decimis cum omnibus rectitudinibus eidem ecclesie pertinentibus.
Robertus, filius Germani, factus canonicus, concessit eidem ecclesie medietatem decimarum quas habebat in Barco, in vita sua ; post mortem autem suam, totum, et domos suas de Rothomago.
Has iterum donationes, ego Galerannus, comes Mellenti, ecclesie sancte Trinitatis de Bellomonte, et monachis Beccensibus ibidem Deo servientibus, concedo et confirmo.
Post mortem Roberti comitis, patris mei, regnante adhuc Henrico, rege Anglorum, ego Gualerannus, comes Mellenti, pro anima patris mei Roberti, comitis et mea, et antecessorum meorum, et parentum et amicorum, in prefata ecclesia Sancte Trinitatis ad honorem Dei et ad amplificationem sancte illius matris ecclesie, panem communem feci institui, secundum consuetudinem videlicet sancte matris Ebroicensis ecclesie et aliarum ecclesiarum hanc institutionem tenencium. In primis ergo ad hoc tale et tantum negocium dedi et concessi et confirmavi, idem comes Gualerannus, ecclesiam sancti Petri de Bellomontello, cum terris et decimis et omnibus eidem ecclesie pertinentibus, et cum omnibus que Ricardus de Bellomontello in eadem villa tenuerat, tam in bosco quam in plano, et in domibus, et in viridariis et aliis rebus, ita tamen quod Philippus, decanus, qui in earum rerum adquisitione ad opus sancte ecclesie Trinitatis laboraverat, quamdin vixerit, nisi vivens sponte dimiserit, medietatem decimarum ejusdem ecclesie, cum omnibus aliis rebus eidem pertinentibus, de ecclesia Sancte Trinitatis teneat et habeat, et aliam mediteatem decimarum habeat ecclesia sancte Trinitatis ad communem panem.
Dedi eciam, ego comes Gualerannus, ad predictum panem, in molendinis de Stagno, de dominio meo, unum modium frumenti, et molturam ipsius modii frumenti quietam, in molendinis meis de Stagno.
Hec ego comes Gualerannus Sancte Trinitati Bellomontensi dedi et canonicis, que volo et concedo et jubeo et confirmo, ut in perpetuum habeat supradicta ecclesia Sancte Trinitatis et monachi Beccenses in ea Deo servientes.
Osbertus de Burnevilla, monitis concilio et concessu mei, domini sui, concedente eciam et per cartam suam hoc illud confirmante, Henrico, rege Anglorum, pro redemptione anime sue, dedit supramemorate ecclesie Sancte Trinitatis, ad amplificationem predicte communitatis panis, ecclesiam Sancti Petri de Burnevilla, cum terris et decimis, et hominibus, et omnibus aliis rebus eidem ecclesie pertinentibus, sicut eam tenebat de elemosina mei, domini sui, Gualeranni, comitis Mellenti. Dedit eciam, cum ecclesia, totum alodium suum, quod in eadem villa de me hereditarie tenebat, et quicquid omnino tenebat in predicta villa, tam in terris quam in hominibus et omnibus aliis rebus de quacumque ea teneret. Hoc donum posuit, idem Osbertus, super altare Sancte Trinitatis, me presente, concedente, volente, et baronibus meis stantibus et videntibus.
Theobaldus, mariscalus meus, ad predictum panem, dedit ecclesie Sancte Trinitatis, redditum VI solidorum per annum in Sarchinneio.
Has donationes, ego Gualerannus, comes Mellenti, iterum concedo ecclesie Sancte Trinitatis de Bellomonte, et monachis Beccensibus, divinum officium in ea Deo persolventibus, et laudabiliter confirmo. Has itaque supradictas omnes donationes, temporibus cononicorum factas, veteres et modernas, ut firmius et securius et apercius tenarentur et servarentur, predicte ecclesie Sancte Trinitatis de Bellomonte, Henricus, rex Anglorum et dux Normannorum, princeps piissimus et amator pacis, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo tricesimo primo, regni sui tricesimo primo, concessit, collaudavit, confirmavit et regia auctoritate et a Deo sibi collata potestate, corroboravit et illi ecclesie in perpetuum inviolati, illibate, quod obtinendum statuit, teste, audiencia et presencia Hugonis, archiepiscopi Rothomagensis, et Johannis, episcopi Luxoviensis, et Audoeni, episcopi Ebroicensis diocesis, et Johannis, episcopi Sagiensis, et Roberti de Sigilli, et Nigelli, nepotis Rogerii, episcopi Sansberie, et Glocestrensis comitis Roberti, filii Henrici regis, et Willelmi, comitis de Varenna, et mei ipsius Gualeranni, comitis Mellenti, advocati ecclesie supradicte, et Roberti, comitis Legocestrie, et Walteri Gifardi, et Rabelli de Tancarvilla, et Briencii, quorum nomina in alia carta sunt, et ibi eciam sunt nomina testium supradictarum donationum. Et, sicut rex Anglorum Henricus, et dux Normanorum, sua auctoritate supradicte ecclesie concessit et confirmavit, ita ego Gualerannus, comes Mellenti, eidem ecclesie Bellomontensi, mea auctoritate, ut advocatus ejusdem, et monachis Beccensibus, in perpetuum concedo et confirmo persistentibus ibidem in Dei servicio omnes supradictas donationes, tam avi mei quam patris et matris et aliorum fidelium et meas.
Nunc igitur quoniam bene acta antecessorum meorum non solum illibata servare, sed augere desidero, eapropter in presenciarum dono Deo et Sancte Marie Beccensi, et ecclesie Sancte Trinitatis Bellomontensi, jam in subjectione Beccensis ecclesie posite, et monachis Beccensibus, in ecclesia Sancte Trinitatis Deo servientibus, decem liberatas terre in Anglia, in manerio meo quod vocatur Veia. Do eciam, ego Gualerannus, comes Mellenti, tria arpenta vinee apud Mellentum, in meo novo clauso de Vals, et in eadem villa, unum hospitem ad custodiendum vineam monachorum, si ipsi monachi voluerint ; et unam aream prati ad fenandum ecclesiam, apud molendinos novos. Preter hec autem dono viridarium meum juxta parcum. Do iterum, in Bellomonte, villa unam carrucatam terre, quam pater meus Robertus, comes Mellenti, de dominica mensa dedit Bigoto Loncario et fratris ejus, que post mortem eorum ad dominium meum reditura erat, quam idem Bigotus ad hoc sua sponte, reddidit mihi. Donavit eciam eidem supradicte ecclesie Sancte Trinitatis Willelmus, filius Roberti, culturam juxta vivarium de Bellomonte, quam ego Gualerannus, comes Mellenti, Concedo Deo et Sancte Marie et ecclesie Sancte Trinitatis et monachis Beccensibus Deo ibidem servientibus. Dignitates vero omnes et consuetudines quas ecclesia Sancte Trinitatis hactenus habuit, tam in bosco quam in plano, sive eciam in aqua, in omni potestate mea, volo, ego Gualerannus, comes Mellenti, et concedo et precipio ut plenarie et pacifice et honorifice habeat et teneat. Et quoniam non solum in actionibus secularium legum, verum eciam in agendis ecclesiasticis testes idonei adhibendi sunt, iccirio cum subscriptione mee, proprie manus, et testimonio sigilli mei, nomina honestarum personarum, tam secularium quam ecclesiasticarum, que eidem negocio interfuerunt, subscribi precepimus, Ego Gualerannus, comes Mellenti, relegi et subscripsi. Rotrocus, Ebroicensis episcopus ; Philippus, Baiocensis episcopus, tunc temporis ecclesie Sancte Trinitatis Bellomontensis, decanus ; Hilderius, abbas Lire ; Herverius de Liru ; Robertus de Novoburgo ; Henricus de Ferrariis ; Willelmus, filius Roberti ; Rogerius de Bosco ; Matheus de Poteria ; Willelmus de Pinu, conestabilius ; Robertus de Formonvilla, dapifer ; Radulfus de Monte aureo, camerarius : Willelmus de Bigart, et Gislebertus frater ejus ; Galterius Bochorius ; Wido de Brionio ; Willelmus de Turrevilla ; Willelmus de Pontisara, camerarius abbatis Becci. Datum publice, in capitulo Becci, anno ab incarnatione Domini Mmo Cmo XLmo IIdo, idus decembris.

Pour citer l'acte :

« Acte 1464 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1464.html [consulté le 18/12/2024].

Création de la fiche

2006-05-19

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel