Scripta n° 9274

Numéro Scripta9274
Auteur(s)Adelaïde, Rennes, Saint-Georges (abbesse)
Bénéficiaire(s)Savigny-le-Vieux, Sainte-Trinité de Savigny (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation...1163...
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Adelaïde, abbesse de Saint-Georges de Rennes, informe de l’accord conclue entre l’abbaye de Savigny et l’abbaye Saint-Georges de Rennes à propos de Louvigné.

Tableau de la tradition

Copies manuscrites

D. Paris, BnF, n.a. lat. 2500, n° XXVII, p. 447. Copie du XXe siècle.

Dissertation critique

Précision édition

Transcription : Claude Groud-Cordray (Cartulaire de l’abbaye de Savigny ou Liber cartarum domus Savigneii, episcopatu Redonensi, n° XXVII)

Texte d’après D

Adelais abbatissa Sancti Georgii Redonensis, fidelium universitati salutem. Cum religiosas personas pacem tectari et litigii universum fomitem declinare rationi consentaneum est, facte compositionis finem inter abbatiam Savigneii et abbatiam Sancti Georgii Redonensis fidelium omnium qui hec lecturi sunt memorie insinuare idoneum nobis visum est. Noverint ergo universi fideles quod ego Adelais abbatissa Sancti Georgii et universis conventus ecclesie nostre cause (sic) que inter ecclesiam nostram et ecclesiam Savigneii diu super loco Lovigneii ventilata est, tali interveniente compositione, abrenunciavimus. Nos locum Lovigneii cum omnibus peritnenciis suis omni in posterum reclamatione exclussa, liberum et quietum ecclesie Savigneii dimitimus nichil deinceps juris in predicto loco aut pertinenciis ejus ecclesiam nostram habituram aut reclamaturam firmantes. Abbas autem Savigneii quia supradicte cause renunciavimus dedit ecclesie nostre octo libras andegavensium, insuper et vineam unam quam domnus hato habuerat quam ei Gaufridus Piart dederat pro quadam vinea quam predicto Hatoni Garinus sacerdos Sancti Hylarii contulerat. Si autem eandem vineam abbas ab importunitate calumpniantium absque impensarum suarum gravamine liberare poterit. Si autem non potuerit pro ea centum solidos andegavensium dabit. Huic compositioni interfuerunt Radulfus archidiaconus Redonensis, Garinus filius Pagani decanus Redonensis, Philippus de Polleio decanus, Juhellus filius Roberti, Robertus de Rommaniaco sacerdos, Reinaldus de Capella sacerdos, Jihannes de Logis sacerdos, Nato de Fago, Gaufridus de Acigneio, Berrigot famulus abbatisse, Johannes famulus archidiaconi, Wito famulus Philippi decani.

Pour citer l'acte :

« Acte 9274 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_9274.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2017-09-19

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel