Scripta n° 1720

Numéro Scripta1720
Auteur(s)Philippe, neveu de l’abbé du Bec Guillaume [prêtre]
Bénéficiaire(s)Beaumont-le-Roger, Sainte-Trinité, dépendance Le Bec (prieuré)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1217, 18 avril
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Philippe, prêtre, croisé, neveu de Guillaume, abbé du Bec, fait remise de cinq setiers de froment qu’il percevait, au préjudice du prieuré, sur les terres de la Neuville de Combon.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Passy Louis, Mémoires et notes de M. Auguste Le Prévost pour servir à l’histoire du département de l’Eure, Évreux, Hérissey, 1862, t. 1, p. 521..

b. Deville Étienne, Cartulaire de l’église de la Sainte-Trinité de Beaumont-le-Roger, Paris, Champion, 1912, n° LXIII, p. 54-55..

Texte établi d’après b

Sicut beneficium ecclesiasticum indiscrete collatum in periculum vertitur conferentis, ita nichillominus eodem involvit periculo scienter retinentis. Ea propter ego Philippus, sacerdos cruce signatus, beneficium quinque sextariorum frumenti proveniencium de terra apud Novam Villam, que fuit Radulfi Magni et Luce, filii ejus, quod singulis annis de domo Sancte Trinitatis de Bellomonte, auctoritate et quasi coactione avunculi mei domini Willelmi, abbatis Beccensis, in prejudicium domus percepi ; quia hujus beneficii occasione animam ipsius periculum incurrisse metuo, et meam scienter illud retinendo eodem vel majori periculo involutam formido, utriusque saluti providendo, sapientum et prudentum virorum usus concilio, et proprie conscientie anxiatus stimulo, predictas quinque sextarias domui Sancte Trinitatis penitus remitto, et in perpetuum quiete possidendos de signo. Monachi vero Sancte Trinitatis, in subsidium peregrinationis mee, per manum R de Capella, prioris sui, quindecim libras Turonenses michi intuitu caritatis contulerunt. Ego autem Philippus teneor garantizare et ratum facere donum meum contra omnes homines, dum requisitus fuero, in omnibus locis, pro posse meo, sumptibus eorum ; et si forte, aliquo casu emergente, predictum donum garantizare non potero, ego de portione hereditatis mee ad equivalenciam predictis monachis exambium assignabo. Hoc autem fideliter tenendum et observandum juravi super altare Sancti Leonardi de Bellomonte, et, ad majorem securitatem, presens scriptum sigilli mei impressione confirmavi imperpetuum valiturum. Actum est anno incarnati verbi Mº CCº XVIIº, mense Aprili, XIII Kalendas Maii.

Pour citer l'acte :

« Acte 1720 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1720.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-23

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel