Scripta n° 8477

Numéro Scripta8477
Auteur(s)Philippe III le Hardi, France (roi)
Bénéficiaire(s)Aunay-sur-Odon, Notre-Dame d’Aunay (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1278, décembre
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Énumération des biens de l’abbaye, et leur confirmation moyennant finance par Philippe Le Hardi.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Le Hardy Gaston, Étude sur la baronnie et l’abbaye d’Aunay-sur-Odon, Caen, H. Delesques, 1897, Pièces, n° 20, p. 290-297..

Texte d’après a

Philippus Dei Gratia Francorum rex, notum facimus universis, tam presentibus quam futuris quod cum Abbas et Conventus de Alneto, Cistertiencis Ordinis, Baiocensis Diocœsis, juxta tenorem ordinationis nostræ financiaverunt cum baillivo nostro Cadomensi, pro nobis finationem hujusmodi recipiente, supra retinendis perpetuo sibi et monasterio suo acquisitis ab ipsis in feodis et retrofeodis nostris post tempus ordinatione nostra prefinitum, quæ acquisita sunt, hæc videlicet : Apud Audreyum, ex dono Radulphi Peet, quatuor solidi turonenses, unus panis, et una gallina redditus. Aneelles. – Johannis de Rouvencestre, militis, unus sextarius frumenti. Baiocas. – Richardi Pigace XX, s. turon. super furnum Conart. Item, una domus ibidem quæ valet VI libras, tur. et unum caponem. Baanvillam. – Nicholaï et Rogeri de Camera, I quartum frumenti. Busseel. – Elisiœ de Cort-Perrin, III quateria avenæ, unus panis et una gallina. Bretevillam Superbam. – Thome de Marisco, I sextarius frumenti. Bretevillam Superbam. – Johannis de Marisco, II quarteria frumenti. Apud Breceium. – Helie Maunorri, I quarterium frum. Breceium. – G. et Emmæ Flambart, I sextarius fr. Coloûp. – Nicholae de Orbois, III sextarius fr. Cambam. – Magistri Mathei de Montibus, I quart. fr. et ex dono matris ejus, I quart. fr. Stam Crucem de Grentone. – Richardi de Sta Cruce, II quart. fr. Coutun. – Philippi Maufilastre, IIII sextari, I quart. frum. VIII sol. et IV denarii. Coutun. – Guilli. de Similleio militis, III sext. fr. II panes, II galinæ, XX ova. Coisgnerias. – Rogeri Nufe, II quart. fr. Coisgnerias. – Thome Lupi, VIII denarii. Coisgnerias. – Johannis de Ponte, XX denarii. Coisgnerias. – Mathei Johannis, XII denarii, II panes, II gallina. Duxeium super Seulam. – Richardi de Launeyo, I gallina. Formigneium, – G. de Marisco, militis, II panes, II gallinæ, XX ova. Graeyium. – Johannis de Rovencester, militis, VI quarteria frumenti. Hotot. – Richardi Olearii, XII denarii et X ova. Herouvillete. – de excambio filii Ranulphi de Casterier, III quarteria frumenti. Longuam Villam, ex dono Ancelini de Montigneio, militis, II quart. fr. Stum Laudulum. – G. Parvi, I quart. ordei. Martrigneium. – Henrici de Agnellis, militis, II quart. frum. Misseium. – Radulphi de Tribus montibus, militis, VI q. ordei, II panes, II capones. Apud Montes. – G. de Mehudin, militis, I sext. fr. I panis, I gallina. Montes. – G. de Buron, V quart. ordei. Noeria. – Rad. de Kire, II sol. turon. II gallinæ, XX ova, II panes. Siccam-Villam. – G. Caillouet, III virgate terræ quæ valent sex quarteria frumenti. Tornayum, et Villam-Oudonis. – Radulfi de Rouvencestre, XX sol. turon. Viennam. – Thome de Siccavilla, militis, X quart. fr. Villeyum. – Jordani de Busquet, II q. ordei. Villeyum. – Richardi Torel, III q. frum. et III sextaria ordei. Villeyum. – Johannœ de Busquet, II Avenæ. Villeyum. – Thome de Moncello, una pecia terræ quæ valet duo quarteria ordei, I panem, I gallinam. Villeyum. – Mathei de Petra-lata, I quarterium fr. Vennas, ex dono Roberti, Guillelmi, Philippi, Thomæ, II quarteria frumenti. Vennas. – G. de Mehudin, militis, III q. fr. II gallinæ. Vennas. – Johannis de Fresneya, una pecia terræ quæ valet quinque quart. frum. unum panem et unam gallinam. Vennas. – Nicholaï filii Johannis Mabille, una domus cum quodam gardino quæ valent, V q. frum. Teyssel. – Roberti de Teyssel, militis, I sext. frum. Baron. – Petri Giraut, dimidius modius ordei. Corceyum. – Richardi de Corceyo, militis, et uxoris suæ C solidi turon. Evreceyum. – Robergiœ de Evreceio, una domus quæ valet XX solidos turon, III virgate terræ quæ valent I sextarium fr. Apud Evreceyum. – Thomæ de Prariis et G. de Vallibus, militum, una masura quæ valet, IV sol. turon. II capones, et triginta ova. Evreceyum, ex venditione G. de Cressanvilla V quarteria VIII boisselli, fr. et II capones. Loges, ex dono. – Roberti Le Fort, II quart. avenæ. Moubray. – Richardi de Ponte, X solid. turon. Pondolleyum. – Dominæ de Rouverou, XL solidi turonenses. Le Repentir. – G. de Semilleio, militis, decimam molendini sui que valet XIX quart. avenæ. Vaceyum. – Julianæ et Matildis filiorum Philippi de Vaceio, militis, LX solid. turon. Vaceyum. – Julianæ et Matildis filiorum Philippi de Vaceio, militis, una pecia terræ quæ valet unam minam avenæ. Vaceyum. – Gaufridi Peton, et uxoris ejus, III solid. turon. Vidouvillam. – Rogeri de Vilers, una msura quæ valet, II sol. tur. II gallinas. IV panes, XX ova. Stum Georgium. – G. de Mehudin, militis, X solid. turon. et III sextarii avenæ. Stum Georgium. – Dyonisii Teronel, XII denarii, I paniis, I gallina, X ova. Banevillam. – G. de Buffo-campo, V quart. frum. Banevillam, ex venditione. – Ranulphi de Ruffo-Campo, unus panis et una gallina. Cadomum, ex dono Johannis de Cormelles, XL solid. tur. Cadomum, ex dono Johannæ Pigace, V quart. frum. I panis, I capo, XV ova, XVI solid. tur. IV capones, LV ova. Apud Herouvillam ad Portum, ex dono ejusdem, V quart. ordei, III solid. II capones, XXX ova, et una domus ibidem. Reviers, ex dono Laurenciæ, uxoris G. Bertrandi, militis, XL solid. turon. Ranville. – Hug. Guernon, sex quarteria ordei. Ranville, ex venditione Roberti Elemosinarii, IX quarteria et I boissellus ordei, quoddam gardinum quod valet, II quarteria ordei, et una pecia terræ quæ valet, I quarterium frumenti. Ranville, ex dono Andree Tarvenu, V sextaria ordei. Ranville, ex dono Hugonis Gernon, V quarteria ordei. Ranville, ex venditione Roberti Elæmosinarii, X quarteria ordei et II boisselli. Ranville. – Johannis de Ponte, X boisselli ordei, V. solid. tur. Ranville. – De excambio filii ranulphi de Portu, III quart. frum. Amfrevillam, ex dono Petri de Agnellis, III sextarii et II quart. ordei, et duo prata quæ valent, X solid. tur. Amfrevillam, ex venditione ejusdem. – I modius et II quarteria ordei in terris et hominibus, et sex libræ et quatuor solidi turonenses. – Triginta una gallina. – Tres capones. – Tres anseres, et CXC ova. Brevillam, ex dono Richardi Bolot, III quart. fr. III quart. avenæ et I gallina. Plumetot. ex dono Richardi persone de Mesuncelles, II quart. frum. Apud Columbell, ex dono Petri Giraut, IV sextaria, II quart. frum. VII sext. ordei et II gallinæ. Columbell, ex venditione G. de Blarria, XI solid. et VIII denarii turon. Audreyum, ex venditione Roberti de Mara, XI solid. turon. VI panes, III gall. XXX ova, V denarii VI sext. frum. Sanctam Crucem de Grantonne ex venditione Gileberti de Villers, II sext. fr. Sanctam Crucem de Grantonne ex venditione Roberti Mathœi, II quart. frum. Putot, ex venditione Roberti Bacon, IV sextaria et II quarteria fr. Tornayum, ex venditione Radulphi Petri, XVII solid. tur. et X ova. Villeyum, ex venditione Richardi de Petra Lata, unum pratum quod valet XV solid. turon. I caponem et X ova. Noeria, ex venditione Nicholai de Curceyo, I quart. fr. I panis, I capo, X ova. Fornovillam, ex venditione Enguerrandi de Sta Honoria, VII quart et II boisselli frumenti. Bannevillam, ex venditione G. de Bermenville, II sext, avenæ et I pratum quod valet XX sol. tur. Maiset, ex venditione plurimorum hominum, XVI sext. III quart. ordei, IV sol. et V denar. turon. VII quart. ordei, I panis, I gallina. Villers ex venditione plurimorum hominum, V sext. I boissellus fr. III gallinæ, I sext. ordei. - Rad. Poillevé, XVIII denarii, II gallinæ, XIII ova. - Regnaudi Michaelis, I mina frumenti, III panes, III gallinæ. Item in feodis Abbatis Troarni et Sti Severi, dimidium modii ordei secundum quod potest estimari. Apud Grainvillam ex venditione Enguerranni de Sta Onorina, dimidius modius ordei quem percipiebat item Enguerrannus in granchia dictorum, Abbatis et conventus de Alneto, apud Sanctum Hylarum. Grainvillam ex venditione ejus, III acræ terræ et I virgata quæ valent, II sext. ord. I gallina. Isti sunt redditibus partæ ejusdem abbatiæ : G. de Brorio debet, II sol. ex dono Dyonisii Tronnel. Johannes de Vislou, XXII denarios. Johannes Fouket, VIII den. Henricus Rose, IV solid. II panes, II gall. Samson Goubin, VIII denar. Gurmundus Folart, XII den. Petrus Boissard, II solid. turon. XI denar. Johannes dictus Brunus, XII denar. Filius Hurtaut, I panem et I gallinam. Radulphus de Pratellis, I quart. fr. ad mensuram de Villers. Matheus de Valle, III quart. fr. et II boisselos ad eamdem mansuram, I panem, I gallinam, ex emptione. Nicholaus Johannis, II quart. ordei ad mensuram de Villers. Fouketus, V boissellos ordei ad eamdem mansuram. Hugo Mulot, III quarteria ordei, ex emptione. G. Motet, II quart. ordei. Familia Guillelmi Quaretel, I quart. ordei. Nos finationem prædictam ratam et gratam habentes, volumus et concedimus quantum in nobis est, quod dicti Religiosi acquisita predicta tenere possint in perpetuum, et pacifice possidere, absque coactione vendendi, vel extra manum suam ponendi, salvo in aliis jure nostro, et jure in omnibus alieno. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum Parisius Anno Domini Millesimo Ducentesimo Septuagesimo octavo, mense Decembris.

Pour citer l'acte :

« Acte 8477 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_8477.html [consulté le 03/12/2024].

Création de la fiche

2014-03-24

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel