Scripta n° 5572

Numéro Scripta5572
Auteur(s)Roger du Bosc [particulier]
Bénéficiaire(s)Bourg-Achard, Saint-Lô (prieuré)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation[1130-1164]
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Sur le conseil d’Hugues, archevêque de Rouen, Roger du Bosc donne l’église Saint-Lô de Bourg-Achard aux chanoines réguliers de Saint Augustin qui se sont installés à Bourg-Achard.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Passy Louis, Mémoires et notes de M. Auguste Le Prévost pour servir à l’histoire du département de l’Eure, Évreux, Hérissey, 1862, t. 1, p. 393-394..

Dissertation critique

Datation

Hugues d’Amiens, archevêque de Rouen, 1130-1164.

Texte établi d’après a

Rogerus de Bosco, universis sanctæ matris ecclesiæ fidelibus, salutem in Domino. Sciatis omnes quod ego, divina miseratione inspiratus, maxime autem consilio permultum venerandi Hugonis Rothomagensis archiepiscopi admonitus et roboratus, pro anima patris mei Willelmi et Albendæ matris meæ atque antecessorum meorum, et pro salute et prosperitate mea et uxoris meæ Mathildæ, et Willelmi filii mei et heredum meorum et parentum et dominorum meorum et amicorum, donavi ecclesiam Sancti Laudi de Burgo Achardi, et quatuor præbendas eidem ecclesiæ pertinentes, sicut a N... fratre meo fuerunt institutæ, et omnia quæ ad ipsam pertinent et pertinebunt ecclesiam, canonicis regularibus qui perenniter ibi servirent Domino secundum regulam Sancti Augustini religiose conversando. Ut autem hæc donatio mea cum omnibus redditibus quocumque justo modo prædictæ ecclesiæ concessis, vel ab aliquo de terra mea concedendis et donandis, nullo a me jure terreno in hiis retento, præter patrocinium et defensionem, firmiter et inconcusse permaneat, memorati domini Hugonis archiepiscopi confirmatione et testimonio, scriptique præsentis sigillique mei munimine roboravi, ac muniri sategi. Dedi etiam ipsi ecclesiæ virgultum meum juxta ecclesiam, et terras ad officinas canonicorum, et tres acras terræ ad luminaria ecclesiæ, et decimam thelonei Burgi Achardi, et decimam molendinorum meorum de Ponte Autouldi, et moltam de dominica mensa canonicorum, quin etiam in molendinis meis, decimam quoque pasnagii mei et panis mei et omnis meæ proprietatis omnimodorum reddituum Burgi Achardi. Dedi insuper eidem ecclesiæ quatuor acras terræ quas tenet Radulphus Crespinus, de qua terra ipse reddit quatuor solidos in die Ascensionis Domini. Quin etiam confirmo quæ Hugo canonicus, hujus religionis inceptor et primus prior, dedit prædictæ ecclesiæ de patrimonio suo, trigenta scilicet acras terræ, et tres acras de bosco, concessione Rogerii Gule de Maltre, et Marci filii ejus ; unde ipse Marcus habuit trigenta solidos. Præfatus autem Hugo prior dedit ipsi ecclesiæ ex parte matris suæ quadraginta acras terræ, de quibus Radulphus nepos ejus tenet decimationes, et reddit ad Natale Domini tres capones et duas gallinas et quinque panes, ad Pascha quadraginta ova et unum agnum, et servitium totius terræ et tallias et auxilia dominorum reddit. Walterus quoque de Cloz concessu et testimonio meo dedit octo solidos et duos denarios per annum in secunda dominica quadragesimæ reddendos, eo pacto ut unaquaque septimana duæ missæ celebrentur ibi pro fidelibus defunctis. Hubertus quoque de Sotavilla me concedente dedit ecclesiæ jam dictæ tenementum suum terræ Burgi Achardi, annuente Helisenda filia ejus ; pro quo de karitate ecclesiæ centum solidos Rothomagensium habuit. Hæc omnia dona ego Rogerus de Bosco in perpetuam elemosinam prænominatæ ecclesiæ Sancti Laudi concedo omnino esse quieta ab auxiliis et talliis et servitiis meis et omnibus consuetudinibus, annuente Gallerano comite Mellenti, in cujus feodo et dominio prædicta ecclesia fundata est, et Mathilde uxore mea, et Willelmo filio meo, et Henrico fratre meo ; ipsis certe attestantibus, et mecum omnia confirmantibus.

Pour citer l'acte :

« Acte 5572 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_5572.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2010-02-21

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel