Scripta n° 4748

Numéro Scripta4748
Auteur(s)Roger Mouton [particulier]
Bénéficiaire(s)Sellon du Coudray [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1230, janvier
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Roger Mouton et ses enfants cèdent à Sellon du Coudray et à sa femme une masure située à Rouen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° LXIX, p. 69..

Texte établi d’après a

Sciant omnes quod ego Rogerus Mouton et Gillebertus, filius meus, et Amabilis, filia mea, concessimus et tradidimus Selloni de Coudreio et Juliane, uxori ejus, unam masuram terre sitam apud Rothomagum in Gornaut, inter terram Eustacii de Waraz, et terram Ermeline, sicut se proportat a vico ante usque ad murum civitatis per retro ; tenendam antedictis Selloni et Juliane et eorum heredibus bene, pacifice, libere, quiete, hereditarie, reddendo inde annuatim nobis et nostris heredibus unam unciam cimini in Pascha, et Johanni Anglico et Basilie, uxori ejus, dominis illius tenementi, duodecim solidos redditus usualis monete, medietatem in nativitatem sancti Johannis, et medietatem in Natali Domini. Et licet de cetero antedictis Selloni et Juliane et eorum heredibus facere omnem voluntatem suam de dicta masura terre, sicut de suo proprio, salvo jure et redditu dominico antedicto, et redditu nostro antedicto. Et nos et nostri heredes tenemur garantizare eis et eorum heredibus dictam masuram terre contra omnes gentes, et de omnibus redditibus acquietare per redditus antedictos. Nam pro hujus hereditatis concessione dederunt nobis, dicti Sello et Juliana, XIII libras turonensium de recognitione.
Quod ut ratum sit, actum fuit hoc anno Domini Mº CCº XXº nono, mense januarii, coram Nigasio de Cravilla, tunc majore Rothomagi. Et sigillis nostris, cum sigillo communie, fuit hoc confirmatum.
Testibus : Guillelmo de Kailli ; Rodulfo Amiot ; Willelmo, clerico, et aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4748 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4748.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel