Scripta n° 4885

Numéro Scripta4885
Auteur(s)Alexandre IV [pape]
Bénéficiaire(s)Cîteaux (ordre)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1255, 6 décembre
Lieu d'émissionLatran
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Alexandre IV défend aux évêques d’exiger des religieux de l’ordre de Cîteaux le droit de gîte.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CCX, p. 212-213..

Texte établi d’après a

Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, abbati Cistertii ejusque coabbatibus et conventibus universis Cisterciensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem.
Sedes apostolica duxit vobis proinde concedendum, ut a nullo alio nisi a pluribus abbatibus, seu vestri ordinis monachis a dictis abbatibus super hoc deputatis visitari vel corrigi valeatis. Quia vero sic sunt procurationes visitationi annexe, ut prelatis non sint, nisi visitent exhibende auctoritate presencium, ne quisquam diocesanus aut prelatus alius a vobis procurationes hujusmodi exigere vel extorquere presumat, nec vos eas exhibeatis eisdem districtius inhibemus. Decernentes eadem auctoritate irritum et inane, si quid contra inhibitionem hujusmodi a quoquam propria fuerit temeritate presumptum ; ac sententias, si que in vos hujusmodi occasione prolate fuerint, non tenere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis et constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contra ire.
Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.
Datum Laterani, VIII idus decembris, pontificatus nostri anno primo.

Pour citer l'acte :

« Acte 4885 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4885.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel