Scripta n° 2906

Numéro Scripta2906
Auteur(s)Robert Bertran [particulier]
Bénéficiaire(s)Henri de Tilly [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation[1150-1204]
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Robert Bertran confirme à Henri de Tilli ce que celui-ci tenait à Tilli-sur-Seulle, en reconnaissant que le château de Tilli était tenu du roi.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bréard Charles, Cartulaires de Saint-Ymer en Auge et Bricquebec, publiés avec notices, Rouen-Paris, Lestringant-Picard, 1908, Bricquebec, n° 5, p. 193-194..

Dissertation critique

Datation

Avant l’année 1204. Datation proposée par Ch. Bréard.

Texte établi d’après a

Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, Robertus Bertran, salutem. Sciatis me [dedisse] et concessisse Henrico de Tylleio totum tenementum suum quod ipse et predecessores sui teneruerunt de me et predecessoribus meis apud Tilleyum et preterea me dedisse ei, in augmentum predicti tenementi ; feodum quoddam apud Fontenetum quod dicitur feodum de Coulles ; tenebit autem, ipse et heredes sui, predicta tenementa de me et heredibus meis, scilicet apud Tilleyum et apud Fontenetum, libera et quieta ab omnibus consuetudinibus et exactionibus, per auxilium ad gratiam regis, et meam per servitium trium perpetuum unius militis faciendum michi et heredibus meis ab eo et heredibus suis, et ad filium meum equitem faciendum et filiam meam maritandum. Ne autem aliqua contentio sit inter nos vel heredes nostros super castello quod habet idem Henricus apud Tilleyum, volo vos scire quod ipse tenet illud de rege. Preterea dedi eidem feodum unius militis apud Audreium quod Guillermus Brito tenebat de me per servitium unius militis. Et si illud feodum plene non invenietur, quantum deficiat de feodo tantum minuetur eidem Guillermo de servitio. Pro hiis autem ita concedendis dedit michi dictus Henricus xlvij. libras andegavensium et de predictis tenementis fecit michi hommagium. Ut autem prefata donatio mea et dicte concessiones rate permaneant in posterum, concessionem meam presentem cartam testimonio et sigilli mei appositione communivi. Testibus : Radulfo Tesson ; Philippo de Valceyo ; Raoul Patriq ; Guillermo de Blossevilla ; Amaurico de Tybouvilla ; Roberto Malvesin de Rosel ; Radulfo de Briquebec ; Hugone de Barneville ; Guillermo de Fausguernon ; Valerano de Pontif ; Guillermo de Sauceyo ; Guillermo Quartel, et multis aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 2906 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2906.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-12-18

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel