Scripta n° 4636

Numéro Scripta4636
Auteur(s)Henri II, Bayeux (évêque)
Bénéficiaire(s)Le Plessis-Grimoult, Saint-Étienne (prieuré)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation[1164-1205]
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Confirmation par Henri, évêque de Bayeux, de donations faites au Plessis sous son administration.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Musset Lucien, Cartulaire des possessions de l’abbaye du Plessis-Grimoult pour le département de l’Orne, Le Pays Bas-Normand n°52, 1959, n° 11..

Texte établi d’après a

Henricus Dei gratia Baiocensis episcopus, presentibus et futuris salutem, gratiam et benedictionem... Hec sunt autem que predictis canonicis regularibus donata sunt nostris temporibus in ecclesiis et decimis et terris. Donavimus eis ex dono domini Henrici regis Anglie filii Matildis ecclesiam de Iveranda cum decimis et omnibus appendiciis suis. Ex dono quoque Willermi decani et omnium canonicorum Baiocensis ecclesie dedimus predictis canonicis regularibus ecclesiam de Frausinis cum decimis et omnibus appendiciis suis, et hoc quod ipsi habebant in ecclesia de Monte Secreto et in decimis et in elemosinis. Ea vero que canonici Baiocenses hebebant in ecclesiam de Frausinis et in ecclesiam de Monte Secreto in decimis et in elemosinis concesserunt coram nobis possidenda integre in perpetuam elemosinam canonicis regularibus de Pleissicio, tali conditione quod ipsi canonici regulares reddant inde annuatim canonicis Baiocensibus triginta solidos andegavensium. Donavimus etiam eisdem canonicis regularibus presentationem Herberti de Arreio, hoc quod ipse habebat juris et dominii in eadem ecclesia de Monte Secreto, cum concessu Willermi de Caligneio et Willermi filii sui... Dedimus quoque predictis canonicis apud Flers, petitione ex donatione Roberti de Flers et concessione Fulconis de Alnoto, duas gerbas decime de Foleteria et duas gerbas decime Willermi del Fai in perpetuam elemosinam, ita integre sicut Osmundus sacerdos de Flers illas decimas melius habuit... Quod quia ratum et inconcussum volumus permanere in posterum, id carte nostre testimonio et sigilli nostri patrocinio confirmamus.

Pour citer l'acte :

« Acte 4636 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4636.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-10-29

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel