Scripta n° 4384

Numéro Scripta4384
Auteur(s)Richard III, Avranches (évêque)
Bénéficiaire(s)Poilley, Notre-Dame de Montmorel (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1171, 1 avril
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Richard, évêque d’Avranches, confirme les donations faites à l’église Notre-Dame de Montmorel.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Dubosc François, Cartulaire de la Manche, abbaye de la Luzerne, abbaye de Mont-Morel, prieuré de la Perrine, Saint-Lô, Jacqueline fils (Archives départementales de la Manche), 1878, Mont-Morel, n° IX, p. 6-7..

Texte établi d’après a

Ricardus Dei gracia Abrincensis episcopus universis Catholice Matris Ecclesie filiis in Domino salutem. Notum esse volumus universis ad quos presens scriptum pervenerit quod nos, peticione et prece Domini nostri Henrici regis, cum assensu et consilio capituli nostri, concessimus ecclesie Sancte Marie de Monte Morelli in perpetuam elemosinam possidenda universa que data sunt ei a Ruallone de Hulmo et a Johanne de Sulineio, vel a quibuscunque aliis aut in posterum dabuntur, videlicet : ex dono Ruallonis ecclesiam de Poilleio et ecclesiam de Presseio, salvo jure episcopali, et duas garbas feodi de Presseio et campum Elyon et redditum et servitium de Beliarderia, eo tenore quod canonici prenominati debent cotidie divinum celebrare officium in capella de Hulmo et habere decimam molendini de Poilleio et molendini de Presseio et duas garbas dominici de Presseio que ad eandem pertinent capellam. Ex dono autem Johannis de Sulineio sedem ejusdem loci et collem nemoris qui eidem loco supereminet et sedes molendinorum in Bevrone et cursum aque et terram in qua granee sunt et vinea. Preterea, ex dicti Johannis dono, Longam Tuscam et decimam censuum suorum de Abrincensi et totam decimam molendinorum suorum in Abrincensi, excepta decima molendini de Morvioc. Hec autem, ut inconcussa et illibata de cetero permanerent, presentis pagine auctoritate firmavimus et sigillorum tam nostri quam capituli nostri impressione conmunire curavimus. Facta est autem hec confirmatio sub testimonio Rollandi decani, Rogeri precentoris, Gisleberti archidiaconi, Willelmi thesaurarii, Erneisi magistri scolarum, magistri Philippi, Willelmi Crassi et aliorum plurium. Annus ab incarnatione Domini M C LXXI, annus indictionis IIII, epacte XII, concurrentes IIII, ciclus lune XIII, terminus paschalis IX, kalende aprilis, dies pasche V, kalende aprilis, luna ipsius diei XVIII eo anno fuerunt.

Pour citer l'acte :

« Acte 4384 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4384.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-08-28

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel