Scripta n° 4866

Numéro Scripta4866
Auteur(s)Eustache d’Orival [particulier]
Bénéficiaire(s)Nicolas de Pont-de-l’Arche, Lisieux (chanoine)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1251, juin
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Eustache d’Orival vend à Me Nicolas du Pont-de-l’Arche, chanoine de Lisieux, 17 sous de rente à Sotteville.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CXC, p. 194-195..

Texte établi d’après a

Sciant omnes presentes, pariter et futuri, quod ego Huistace d’Orival vendidi et concessi et omnino derelinqui magistro Nicholao de Ponte Arche, canonico Luxoviensi tunc temporis, XVII solidos turonensium annui redditus quos habebam in parrochia de Sotteville, juxta Pontem Arche, absque ulla mei vel heredum meorum de cetero reclamatione, salvo tamen jure capitali. Qui predicti XVII solidi sunt siti super unum masagium, cui masagio due acre terre aut plus sunt pertinentes. Quod masagium et que terra sunt siti inter cheminum domini regis illius ville, ex una parte, et cheminum de Oissel, ex alia, aboutantes super terram Johannis de Houleguate. Et pro hac autem venditione et concessione predictus magister Nicholaus sex libras turonensium michi pre manibus persolvit. Et ego predictus Huistace et heredes mei, a quacumque parte sint et veniant, predicto magistro Nicholao et suis heredibus omnem predictum redditum contra omnes et in omnibus curiis, ad usus et consuetudines Normannie, tenemur deffendere et guarantizare, vel alibi, si opus affuerit, in propria hereditate nostra, videlicet supra campum meum de Media Touaille, quem habeo ad vallem, situm inter terram domine de Anglesquevilla, ex una parte, et terram mei domini Johannis, presbiteri d’Orival, fratris mei, ex altera, valore ad valorem excambiare. Quod ut ratum et stabile permaneat, presentem cartam sigilli mei munimine roboravi.
Actum anno Domini Mº CCº Lº primo, mense junii.
Testibus hiis : Guillelmo Le Petit de Valle ; Roberto Potage ; Rogero Lebouvier ; Thoma Malpin ; Radulfo Meillon, et pluribus aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4866 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4866.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel