Scripta n° 1376

Numéro Scripta1376
Auteur(s)Osbert de Cailly, fils de Roger de Cailly [autre]
Bénéficiaire(s)Rouen, Saint-Ouen (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1189
Action juridiquerestitution
Langue du texte latin

Analyse

Charte d’Osbert de Cailly.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Pommeraye Jean-François, Histoire de l’abbaye royale de Saint-Ouen de Rouen, Rouen, Lallemand, 1662, p. 435-436..

Texte établi d’après a

Notum sit omnibus tam præsentibus quam futuris ad quorum cognitionem præsens scriptum pervenerit, quod ego Osbertus de Cailleio, filius Rogeri de Cailleio pro salute animæ meæ, et omnium prædecessorum meorum reddidi et quietam dimisi abbati et conventui sancti Audoeni Rothomagensis totam illam partem forestæ de Selveison, de qua inter me et ipsos controversia longo tempore versata fuerat, quia de jure suo partem illam forestæ esse dicebant. Quietas insuper dimisi prædictis abbati et monachis LX. libras cœnomanses, et X. marcas argenti, quas mihi debebant et eis cartam suam quam super præfato debito habebam, assensu et consilio uxoris meæ Heudeburgis reddidi. Et ne aliqua forte emergente calumnia præsens donatio de cætero valeat in irritum revocari, sed firma et stabilis imposterum habeatur, præsens scriptum sigilli mei munimine ad majorem rei gestæ confirmationem roboravi. Testes vero legitimi subscribuntur Radulfus Lexoviensis episcopus. Seherius de Quenceio. Vvalterius de Vvarnevilla. Richard. de Freuleville. Vvillelm. de Bellocampo. Rog. de Eteville milites. Lucas tunc major communiæ Rothom. Rog. de Bellomonte. Vuill. Cheval. Matthæus paruus. Vvalterius filius Giroudi. Michael Vauchelin. Vvill. Garet burgenses. Rogerius Clericus. Hugo præpositus. Robertus Hardel. Vvillelmus de Camera. Rich. de Vvanchelinus de Novo-vico, et multi alii . Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini 1189. tempore Samsonis tunc abbatis sancti Audoeni Rothomagensis.

Pour citer l'acte :

« Acte 1376 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1376.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-18

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel