Scripta n° 98

Numéro Scripta98
Auteur(s)Gontier, fils de Beraud [particulier]
Bénéficiaire(s)Tours, Saint-Martin de Marmoutier (abbaye)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation[1092-1117]
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Donations faites à Marmoutier par Gontier, fils de Beraud, et d’autres particuliers.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Barret Philibert (Abbé), Cartulaire de Marmoutier pour le Perche, Mortagne-au-Perche, Meaux (Documents sur la province du Perche ; 3e série, 2), 1894, n° 169, p. 171-172..

Dissertation critique

Datation

Datation proposée par l’abbé Barret.

Texte établi d’après a

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod domnus Gunterius filius Beraldi, quando venit ad monasticum ordinem, dedit nobis, monachis videlicet Monasterii Majoris ecclesiam de Ivrecio cum omnibus que circa ecclesiam sunt, et cum prato, et tertiam partem decime de tota parrechia, et decimam molendinorum, et totam decimam quam habebat apud villam que dicitur Aperi-Oculum. Dedit nobis preterea mediam partem ecclesie de Curte-Leonardi cum cimiterio et decimam totam de terra sua. Hanc donationem fecit ante domnum Gulferum, domno Arduino et Rainaldo monachis, et hoc auctorizavit ipse Gulferus et Haimericus frater ejus, et Normannus atque Paganus filius ipsius Gunterii.
Postea dedit nobis etiam dimidiam partem ecclesie Sancti-Quintini et cimiterii et olcharum. Alteram vero dimidiam partem dedit nobis Fulco de Curte Leonardi et decimam de [terra] quam habebat in parochia ipsa, et terram propriam quam habebat juxta ecclesiam cum prato ; et inde habuit decem solidos de Cenomannis. Dedit nobis etiam ipse Fulco alteram dimidiam partem ecclesie de Curte-Leonardi cum cimiterio et quidquid in ea habebat Monachi vero et domnus Stephanus, Harduinus et Raginaldus dederunt ei pro caritate XXX solidos de Cenomannis.
Hoc donum auctorizavit Haimericus, de cujus fero erat, et habuit inde duos solidos ; et viderunt et audierunt Theodericus de Roceto, Willelmus de Brueria, Isembertus de Sancto-Martino, Harduinus de Roceto et alii quam plures.
In ipsa autem parrochia, dedit nobis Lambertus, de Curte Leonardi decimam de terra sua, et Fulco, de cujus fevo erat, auctorizavit, et Johannes, filius ipsius Lamberti, qui habuit inde duos solidos. — Landricus vero dedit nobis decimam de terra sua in ipsa parochia et hoc vidit Normannus et Gunfredus, et Gaufridus gener ejus, Gauterius frater [David ?] de Buxedo. — In eadem similiter parochia, dedit nobis Tehardus decimam de una mensura terre Gunterii que est ultra fluviolum. — In parochia Sancti Quintini dedit nobis Fulcherius decimam de terra sua, Odone vidente. — Bernardus similiter de terra sua decimam, et hoc vidit Normannus filius Gunterii.

Pour citer l'acte :

« Acte 98 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_98.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2005-02-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel