Scripta n° 4136

Numéro Scripta4136
Auteur(s)Louis IX, France (roi)
Bénéficiaire(s)Hermes, Notre-Dame de Froidmont (abbaye)
Genre d'actevidimus
Authenticiténon suspect
Datation1236, juillet
Lieu d'émissionPoissy
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Louis [IX], roi de France, vidime une charte de Philippe [II], roi de France, pour les moines de Notre-Dame de Froidmont.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 1154, p. 316..

Texte établi d’après a

Ludovicus, Dei gratia, Francorum rex. Notum facimus quod nos litteras clare memorie regis Philippi, avi nostri, vidimus in hec verba :
Philippus, Dei gratia, Francorum rex. Noverint presentes pariter et futuri, quod elemosinam, quam dilectus et fidelis noster Johannes Briardi et dilecta consanguinea et fidelis nostra Amicia, uxor ejus, fecerunt, intuitu pietatis, Deo et Beate Marie Frigidimontis et monachis ibidem Deo servientibus, de tribus carrucatis terre in foresta de Halines, ratam esse volumus et concedimus in perpetuum, ita tamen quod idem monachi non possunt ibi villam construere aut boscum aliquod ibidem de cetero nutrire, immo boscum illum quam citius poterint redigant ad culturam. Quod ut firmum permaneat in perpetuum, quia dicta elemosina de feodo nostro movet, ad petitionem prefate Amitie, eam dictis monachis in perpetuum confirmamus. Actum Vernoni, anno Domini Mº CCº nono decimo, mense decembri.
Quia igitur possessionem cum grangia et omnibus pertinentiis suis vendiderunt abbas et conventus Frigidimontis abbati et conventui Fulcardimontis pro utilitate utriusque ecclesie, nos, ad petitionem dictorum abbatum, quantum ad nos pertinet, venditionem concessimus supradictam. In cujus rei testimonium, sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Actum apud Pisiacum, anno Domini Mº CCº XXXº sexto, mense julio.

Pour citer l'acte :

« Acte 4136 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4136.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-08-20

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel