Scripta n° 137

Numéro Scripta137
Autre(s) référence(s)ARTEM 2351
Auteur(s)Eudes de Tilly [particulier]
Bénéficiaire(s)Troarn, Saint-Martin (abbaye)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1101
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Notice en forme de donation des acquisitions de l’abbaye de Troarn faites et confirmées par Eudes de Tilly, son épouse et ses fils.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Sauvage René-Norbert, L’abbaye de Saint-Martin de Troarn au diocèse de Bayeux, des origines au seizième siècle, Caen, Chalopin (MSAN ; 34), 1911, p. 131..

Texte établi d’après a

† Notum sit omnibus, tam clericis quam laicis, quod Otto de Tillei, cum uxore sua et duobus filiis suis, Willelmo atque Gisleberto, venit, anno M. centesimo I, in capitulum nostrum, et donavit quicquid habebat in æcclesia de Monscans, scilicet medietatem quam Rabel tenebat et Herbertus cum eo habuerat, Sancto Martino, cum domibus, quæ circa æcclesiam sunt, quæ fuerant comitissæ, et cum parte sua terræ illius, quæ vocatur landa, quæ est sita inter æcclesiam et publicam viam a meridie, et quicquid in cimiterio habebat ; terram quoque Rogerii Givet concessit cum terra Colli de Ansere, tali divisione ut, si hæres Givet voluerit a domino Ottone recuperare terram, dominus Otto vel hæres ejus æquevalentem terram reddet Sancto Martino ; pasturam in bosco et in plano omni tempore pecoribus et bestiis nostris sicut suis similiter concessit ; decimam quoque molendini sui ; eodem anno concesserunt etiam ipse et filii sui totam terram Rabel, quietam et absolutam ab omni debito, Sancto Martino, cum parte sua æcclesiæ de Burce, et pro hac datione et quieta concessione totius terræ, quam Sancto Martino cum æcclesia concesserant, cum supradictis concessionibus, dedit domnus abbas Ernulfus, sua sponte et totius conventus bona voluntate, domno Ottoni palefridum, quem habuerat de domno Roberto facto monacho de Prateriis, et unam marcam argenti, uxori quoque ejus unam marcam argenti et unciam auri, filio vero eorum Willelmo c. solidos et unum equum quatuor librarum, Gisleberto quoque unum runcinum xxiiii. solidorum. Testes, ex parte Ottonis, Herbertus decanus de Huaneria, Durandus filius Helge, Serlo Baiocensis, Firmatus, dapifer ejus. Rannulfus, armiger ejus. Ex parte nostra, Ernulfus, dapifer noster, Gislebertus, nepos domni abbatis Ernulfi, Herbertus dispensator. Rotbertus filius Willelmi de Sancto Sansone, Drogo de Sancto Sansone, Rotroaldus de Maresco, Fulbertus filius Turgisi coqui.
† S. Radulfi, capellani majoris.
† Signum Willelmi Bertram. † S. Mathildis, uxoris ejus. † S. Willelmi de Ansgervilla. † S. Rotberti, filii ejus. † S. Turoldi de Ansgervilla.
† Signum Ottonis. † Signum Willelmi, filii ejus.

Pour citer l'acte :

« Acte 137 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_137.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2005-02-04

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel