Scripta n° 4954

Numéro Scripta4954
Auteur(s)Rouen (official)
Bénéficiaire(s)Jean Quesnel [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1275, octobre
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Guillaume le Gregi et Odeline, sa femme, ratifient la vente de 11 sous et deux chapons qu’ils ont faite à Jean Quesnel.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CCLXXXIX, p. 294-295..

Texte établi d’après a

.............. visuris officialis Rothomagensis, salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constituti Guillelmus dictus Le Gregi et [Odelina, uxor ejus,] de parrochia Sancti Eligii de Furcis tunc temporis, ut dicebant, grato et unanimi concurrentes assensu.......... vendidisse et omnino concessisse Johanni dicto Kesnel undecim solidos usualis monete et duos capones.......... quibus fit mentio in quadam carta presentibus hiis annexa quam dicti Guillelmus Le Gregi et Odelina........... sunt sigillis suis propriis de voluntate et conscientia eorumdem esse sigillatam. Et promiserunt dicti Guillelmus et Odelina, uxor ejus, juramento ab ipsis super hoc corporaliter prestito coram nobis, spontanea voluntate sua, quod......... venditionem predictam et conventiones in dicta carta contentas, seu aliquam earum ratione hereditatis dotalicii, maritagii, partitionis, conquestus, escaanchie, elemosine, vel aliqua alia ratione sibi competenti per se vel per alium in aliquo foro ecclesiastico vel seculari non venient in futurum, se et heredes suos et omnia bona sua mobilia et immobilia, presentia et futura, ubicumque poterunt inveniri quoad hec specialiter obligantes. In cujus rei testimonium, presenti scripto sigillum curie nostre ad instanciam parcium duximus apponendum.
Actum anno Domini Mº CCº septuagesimo quinto, mense octobris.

Pour citer l'acte :

« Acte 4954 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4954.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-07

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel