Scripta n° 2496

Numéro Scripta2496
Auteur(s)Philippe III le Hardi, France (roi)
Bénéficiaire(s)Coutances (hôtel-Dieu)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1277, août
Lieu d'émissionParis
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Lettres d’amortissement accordées par Philippe III, dit le Hardi, à l’Hôtel-Dieu de Coutances.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Le Cacheux Paul, Essai historique sur l’Hôtel-Dieu de Coutances, l’hôpital-général et les Augustines hospitalières depuis l’origine jusqu’à la Révolution avec cartulaire général, Paris, Picard, 1895-1899, 2 vol., t. 2, n° XCVII, p. 86-87..

Texte établi d’après a

Philippus, Dei gratia Francorum rex, notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod, cum prior et fratres domus Dei Constanciensis, juxta tenorem ordinationis nostre, finaverint cum ballivo nostro Constanciensi super retinendis perpetuo quibusdam acquisitis per ipsos in feodis et retrofeodis nostris a triginta annis citra, de quibus alias non finavissent que sunt hec, videlicet ; ex dono Guillelmi de Vernone, militis, quinquaginta solidi turonensium annui redditus apud Barnevillam, in festo beati Petri ad vincula per manum illius, qui pro tempore nundinas dicte diei in dicto loco tenebit. Item, ex dono Roberti Neel de Morevilla, quatuor quarteria frumenti in parrochia de Yvetot, per manum Ricardi...., de Yvetot. Item, ex dono Guillelmi Touse de Quetrevilla, duo busselli frumenti, in feodo Guillelmi Crespin militis, in parrochia predicta. Item, in parrochia de Podiis, ex dono Johannis de Campo Rotundo clerici, septem quarteria frumenti, quinque solidi et unus denarius turonensis. Item, ex dono filie Jordani Garseluf, tres busselli frumenti, in parrochia de Nicorps, in feodo domini de Rumeleio. Item, ex dono Guillelmi de Brolio militis, duo quarteria frumenti in feodo Johannis de Pyrou militis. Item, ex dono sororis Roberti Le Sire, unum quarterium in parrochia de Vado Herberti, in feodo Nicholai de Vado Herberti. Item in parrochia de Nicorp, de venditione Ricardi Le Gopil, tres busselli frumenti in feodo domini de Rumilleio. Item, in parrochia de Treleio, sex busselli frumenti, ex venditione Gaufridi Le Megre. Item, in parrochia sancti Petri Constanciensis, una acra terre et prati, vel circiter, in feodo domini de Ponte, de venditione Henrici Fabri, de valore quinque bussellorum frumenti. Item, in dicta parrochia sancti Petri, quarta pars unius virgate prati, vel circiter, de valore duodecim denariorum turonensium, in feodo domini de Ponte. Que omnia estimata fuerunt, circiter octo libre, tredecim solidi et tres denarii turonenses annui redditus. Nos, dictam finationem ratam et gratam habentes, volumus, in quantum nobis est, et concedimus quod dicta Domus Dei dicta acquisita tenere possit in perpetuum et pacifice possidere, sine coactione vendendi vel extra manum suam ponendi, salvo in aliis jure nostro et jure etiam in omnibus alieno. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum Parisius, anno domini Mº CCº septuagesimo septimo, mense Augusti.

Pour citer l'acte :

« Acte 2496 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2496.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-06-05

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel