Scripta n° 4772

Numéro Scripta4772
Auteur(s)Guillaume de Veretot [chevalier]
Bénéficiaire(s)Guillaume Hodengel [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1233, mai
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Guillaume de Veretot, chevalier, et Agnès, sa femme, vendent à Guillaume Hodengel et à Odeline, sa femme, 12 sous de rente sur un tènement sis à Rouen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° XCIII, p. 92-93..

Texte établi d’après a

Sciant omnes quod ego Willelmus de Veretot, miles, et Agnes, uxor mea, filia quondam Henrici de la Huese, vendidimus Willelmo Hodengel et Odeline, uxori ejus, pro centum et quindecim solidis turonensium quos nobis pre manibus paccaverunt, duodecim solidos redditus monete currentis, percipiendos annuatim in tenemento illo quod est apud Malum Paludem, inter terram que fuit Andree Clerici, et terram Johannis, filii Radulfi Strabonis, sicut se proportat a vico ante, usque ad terram que fuit Maugeri Quoqui ; videlicet, medietatem in festo Sancti Michaelis, et aliam medietatem in Pascha. Licebit etiam de cetero dictis Willelmo et Odeline et eorum heredibus omnem suam voluntatem facere de dicto redditu, sicut de suo proprio, et justiciam suam facere, si opus fuerit, in totali dicto tenemento, pro dicto redditu annuatim habendo, terminis prestatutis. Nos autem et nostri heredes tenemur garantizare dictis Willelmo et Odeline, et eorum heredibus, dictum redditum in dicto tenemento contra omnes gentes, et de omnibus redditibus acquietare, ut eum libere percipiant.
Quod ut ratum sit, actum fuit hoc coram Johanne de Valle Richerii, tunc majore Rothomagi, anno Domini Mº CCº XXXº tercio, mense maio, et sigillis nostris cum sigillo communie Rothomagi fuit hoc confirmatum.
Testibus hiis : Simone Garini, Ricardo de Orbec, et aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4772 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4772.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel