Scripta n° 2318

Numéro Scripta2318
Autre(s) référence(s)ARTEM 1987
Auteur(s)Foucher, Chartres (chanoine)
Bénéficiaire(s)Saint-Évroult-Notre-Dame-du-Bois, Notre-Dame (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation...1075...
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Don par Foucher, chanoine de Chartres, à l’abbaye de St-Evroul, d’une église et d’autres immeubles sis à Moulicent, à Marchainville et à la Landelle et relevant de l’évêché de Chartres.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Romanet Olivier de, Chartes servant de pièces justificatives à la géographie du Perche et formant le cartulaire de cette province, Mortagne, Imprimerie de l’Écho de l’Orne (Documents sur la province du Perche ; 3e série, 1), 1890-1902, n° 142, p. 203-205..

Dissertation critique

Datation

Datation proposée par O. Romanet.

Texte établi d’après a

Ego Fulcherius, Gerardi filius, Beate Marie Carnotensis ecclesie indignus qualiscumque canonicus, multotiens mecum cogitans de statu mee aliorumque mortalium conditionis, omnia ferme que sub sole sunt, sicut aït Salomon, subjacere vanitati comperi, nec aliquid esse in terris quod beare, post erumpnas hujus vite, homines possit, nisi aliquid, dum vixerint, pro se bene fecerint. Hujus rei consideratione commotus, ac meorum criminum enormitate valde perterritus, quum unusquisque, de his que gessit, Deo rationem quandoque est redditurus, visum michi est, credo ex Dei inspiratione, ex his que possideo beato Ebrulfo aliqua, pro salute mea amicorumque meorum, tradere, unde fratres mei et amici in ibi degentes quantulamcumque habere possint corporum sustentationem et memoriam mei aliquotiens exinde libentius faciant ; quum ea que posteris nostris jure hereditario relinquimus, non solum dico post mortem non prosunt, verum etiam, quia male ea locavimus, nobis plurimum [non] officiunt. Notum autem sit sancte Ecclesie omnibus fidelibus, quia ego, libens atque spontaneus, meo saluti in futuro previdens, beato Ebrulfo et sibi servientibus ista omnia, licet minima sint, jure perpetuo trado que hic enumerare curabo, videlicet: ecclesiam de Monleiscent et medietatem decime illius ville, cimiterium, atque acras terre tres pone cimiterium, necnon monasterii archagium, quantum Gozcelinus tenuit, decimamque molendini mei ; et si ibi mercatum facio, decimam eis similiter inde annuo. Monachus vero, qui in Monleiscent habitabit, nunquam molturam de annona sua dabit ; quod si ipse vult molere ad suum molendinum, faciat ; si non placet, ad meum molat, molturamque suam habeat. In Marchesvilla quoque quicquid ibi habeo: terram, monasterium, molendinum, do eis in perpetuum. In villa que dicitur la Landella do nichilominus terram unius aratri et monasterium. Nemoris mei similiter decimam do, videlicet de pasnagio, de apibus, de bestiis salvaticis que ibi capientur ; porci quoque monachorum nullatenus pasnagium in meo nemore dabunt, nec quicquam operis vel servitii, sive expeditionis, michi neque posteris meis ullo tempore reddent ; et si de meis hominibus beato Ebrulfo dare vel vendere aliquis aliquid voluerit, omnibus omnimodo do licentiam, quatinus hoc absque timore mei facere prevaleant. Has ergo qualescunque donationes, quas ego omnipotenti Deo, qui michi esse contulit, et beato Ebrulfo, egregio confessori, spontaneus offero, si quis vecors aut invidus, vi vel clam, quandoque minuere, seu temerare vel auferre, ausus fuerit, perpetuo multatus anathemate, in regione viventium non videat bona Domini, nisi dignissima satisfactione poenitens ipse resipuerit. Hanc autem parvitatis nostre donationem, a me suppliciter rogatus, libenter concessit dominus Rotbertus, Carnotensis Ecclesie episcopus, in cujus casamento sunt ea que superius data memorantur. Concesserunt hoc etiam fratres mei, ejusdem Ecclesie canonici, et uxor mea Alpes atque filii mei.

Pour citer l'acte :

« Acte 2318 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2318.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-05-21

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel