Scripta n° 4554

Numéro Scripta4554
Auteur(s)Hamon de Brée [particulier]
Bénéficiaire(s)Poilley, Notre-Dame de Montmorel (abbaye, abbé)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1235
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Hamon de Brée vend à l’abbé et aux chanoines de Montmorel quelques tènements sis à Pontorson pour 38 livres et 15 sous tournois.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Dubosc François, Cartulaire de la Manche, abbaye de la Luzerne, abbaye de Mont-Morel, prieuré de la Perrine, Saint-Lô, Jacqueline fils (Archives départementales de la Manche), 1878, Mont-Morel, n° CCXXXIX, p. 234..

Texte établi d’après a

Sciant omnes ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Hamon de Bree vendidi et concessi abbati et conventui Montis Morelli totum tenementum quod Ricardus Bae tenuit de me apud Pontem Ursonis, videlicet sex ortos sitos in la Gravete, inter duas terras Johannis de Tusca de quibus dictus Ricardus reddebat michi annuatim, ad festum Sancti Remigii, triginta solidos Turonensium et totum tenementum quod tenuit de me Willelmus Bae, frater ejus, videlicet VI ortos sitos ibidem juxta alios predictos ortos de quibus dictus Willelmus Bae reddebat michi annuatim, ad predictum festum, triginta et tres solidos Turonensium ; et totum tenementum quod Willelmus Piedevache tenuit de me, videlicet tres ortos sitos ibidem juxta alios prefatos ortos de quibus predictus Willelmus Piedevache reddebat michi annuatim, ad festum prenominatum, quindecim solidos Turonensium. Hec predicta tenementa tenebunt et habebunt predicti canonici libere, quiete et pacifice, absque ulla reclamatione mei vel heredum meorum, et in perpetuum possidebunt. Pro hac autem venditione et concessione a me facta et tenenda et bona fide contra omnes homines garantizanda predictus abbas et conventus dederunt michi triginta et octo libras et quindecim solidos Turonensium. Hanc autem venditionem et concessionem ego Hamon tenere juravi. Quod ut ratum et inconcussum permaneat in posterum, presentem cartam ego Hamon sigilli mei munimine roboravi. Actum est hoc anno Domini Mº CCº tricesimo quinto.

Pour citer l'acte :

« Acte 4554 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4554.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-08-29

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel