Scripta n° 4129

Numéro Scripta4129
Auteur(s)Louis IX, France (roi)
Bénéficiaire(s)André de Vitré [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1231
Lieu d'émissionParis
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Louis [IX], roi de France, donne en fief et à hommage lige à André de Vitré de diverses terres en Normandie.


Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 1147, p. 313-314..

Texte établi d’après a

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ludovicus, Dei gratia, Francorum rex. Noverint universi, presentes pariter et futuri, quod nos dilecto et fideli nostro Andree de Vitreio dedimus et concessimus, pro bono et fideli servitio quod ipse nobis exhibuit, terram que fuit Guillelmi de Monbreio apud Monbreium et apud Landeles et apud Bellum Menillum cum omnibus pertinentiis suis, que sunt in valle Vire, exceptis omnibus aliis terris ejusdem Guillelmi que sunt extra vallem Vire. Dedimus etiam eidem Andree terram Roberti Aguillun apud Montem Amicorum, terram Roberti Patriz apud Govez, terram Rohesie de Dovra apud Gastum et apud Sanctam Mariam Osmundi, et terram Rogeri Tirel ibidem, terram Nicolai Meliete, et terram Thome Buticularii apud Sanctum Severum, tria quarteria frumenti apud Oun, terram Thome Bodes, terram presbiteri de Mesnillo Chaucois. Dedimus etiam dicto Andree boscum de parco Bellonis et boscum de Gasto quos fecimus mensurari, ita quod dictos boscos vendere poterit quando voluerit sine licencia nostra vel heredum nostrorum. Dedimus etiam eidem Andree terram que fuit filii Maugerii apud Ryam, exceptis tribus modiis et quinque sextariis ordei, et tribus quarteriis avene, et dominio et juribus que habebamus in dicta terra, quando dictus filius Maugeri eam forisfecit, que omnia excepta, sicut superius sunt expressa, nobis et nostris heredibus retinemus. Dedimus etiam eidem Andree terram Roberti de Tresgoz apud Tresgoz et Favarchias et Sanctum Ruffarium, videlicet in denariis, piscariis, aquis et regardis, frumento et avena, molendinum (sic), porcis (?), stangnis et boscis, quos ipse vendere poterit quando voluerit sine licentia nostra vel heredum nostrorum. Preterea dedimus supradicto Andree in augmentum hujus donationis nostre vivaria, presentationes ecclesiarum videlicet de Landelles, de Monte Amicorum, dimidiam ecclesiam de Govez, et dimidiam ecclesiam de Gasto, et servitium septem et dimidii feodorum militum de honore Monbreii, que sunt in valle Virie, et servitium duorum feodorum militum que sunt apud Sanctam Mariam Osmundi. Hec autem omnia supradicta dedimus et concessimus in feodum et homagium ligium predicto Andree et heredibus suis, tenenda de nobis et heredibus nostris ad usus et consuetudines Normannie, excepto eo quod dictum est de boscis quos vendere poterunt quando voluerint, sicut superius est expressum, reddendo nobis et heredibus nostris servitia que predicte terre debent. Quod ut robur perpetue stabilitatis obtineat, presentem paginam sigilli nostri authoritate et regii nominis charactere inferius annotato precepimus communiri. Actum Parisius anno Dominice Incarnationis Mº CCº tricesimo primo, regni vero nostri anno sexto, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa : dapifero nullo ; signum Roberti buticularii ; signum Bartholomei camerarii ; signum Amaurici constabularii.

Pour citer l'acte :

« Acte 4129 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4129.html [consulté le 18/12/2024].

Création de la fiche

2008-08-20

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel