Scripta n° 713

Numéro Scripta713
Auteur(s)Durand le Maçon [particulier]
Bénéficiaire(s)Guillaume de la Porte, Rouen (chanoine)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1233, septembre
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Fifferme par Durand le Maçon à Guillaume de La Porte, chanoine de Rouen, d’un ténement sis dans la paroisse de Saint-Amand

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Laffleur de Kermaingant Pierre, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Michel du Tréport (ordre de Saint-Benoît), Paris, Didot, 1880, n° CLVI, p. 173-174..

Texte établi d’après a

Noverint universi, presentes et futuri, quod ego Durandus le Machon, assensu et voluntate Letie, uxoris mee, tradidi et concessi domino Willelmo de Porta, canonico Rothomagensi, in feodum et hereditagium in perpetuum, quoddam tenementum quod habebam in parrochia Sancti Amandi apud Rothomagum, cum toto edificio desuper edificato, situm inter furnillum abbatisse Sancti Amandi, ex una parte, et terram que fuit Audini Anglici, ex altera, sicut ipsum tenementum se proportat longitudine et latitudine a vico ante usque ad gardinum Thome de Bonmolins per retro, tenendum et possidendum dicto Willelmo et ejus heredibus, vel cuicumque illud dederit vel assignaverit, de me et heredibus meis libere, et quiete, et pacifice et hereditarie, reddendo inde michi et heredibus meis annuatim duodecim denarios redditus usualis monete apud Rothomagum, in festo Nativitatis sancti Johannis Baptiste, et domino illius feodi triginta et novem solidos redditus usualis monete apud Rothomagum in quatuor terminis reddendos, videlicet in festo sancti Michaelis novem solidos et sex denarios, in Nativitate Domini decem solidos, in Pascha novem solidos et sex denarios, in Nativitate sancti Johannis Baptiste decem solidos. Licet autem predicto Willelmo de cetero facere omnem voluntatem suam de predicto tenemento, sicut de suo proprio hereditagio, salvis tamen redditibus antedictis et jure dominico. Et ego dictus Durandus et heredes mei dictum tenementum predicto Willelmo et ejus heredibus, vel cuicumque voluerit illud dare vel assignare, contra omnes gentes garantizare debemus et ab omnibus redditibus acquietare per redditus supradictos. Pro hujus autem hereditagii concessione et garantizatione, dedit michi dictus Willelmus septuaginta libras turonensium et insuper dicte Lecie, uxori mee, unum anulum auri de recognicione. Quod ut ratum et stabile permaneat, hanc presentem cartam eidem Willelmo sigilli mei munimine roboravi. Et ad majorem confirmationem, actum fuit hoc coram Johanne de Valle Richeri, tunc majore Rothomagi, et sigillo communie fuit confirmatum, anno Domini Mº. CCº. tricesimo tertio, mense septembris. Testibus hiis : Gaufrido de Valle Richeri, Galtero Blondel, Laurentio Salehadin, Willelmo, clerico communie, Bertino Morin, Henrico clerico Anglico et pluribus aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 713 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_713.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-12

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel