Scripta n° 5549

Numéro Scripta5549
Auteur(s)Robert de Beaumont, Meulan (comte)
Bénéficiaire(s)Galeran V, Meulan (comte)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1189
Lieu d'émissionMortain
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Notice relatant la convention conclue sur le mariage de Galeran, fils de Robert, comte de Meulan, et Marguerite, fille de Raoul de Fougères.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Passy Louis, Mémoires et notes de M. Auguste Le Prévost pour servir à l’histoire du département de l’Eure, Évreux, Hérissey, 1862, t. 1, p. 209-210..

Texte établi d’après a

Notum sit presentibus et futuris quod matrimonium celebratum fuit inter Galeranum, filium Roberti, comitis Mellenti, et Margaritam, filiam Radulfi de Filgeriis, hoc modo : Robertus, comes Mellenti, dat et concedit Galerano, filio suo, dare Margaritæ, uxori suæ, CC. libras andegavensium redditus in dotem : Scilicet Brioniam integre, præter feodum Roberti de Haricuria et præter feodum Rogerii de PLANES, et Sahurs integre, et C. libras in Uillebodio, scilicet in terra et in hominibus. Et si contigerit quod Galeranus arripiat iter apud Jherusalem, Margarita uxor ejus remanebit in loco mariti sui Galerani, plene et pacifice possidens quicquid maritus ejus Galeranus possidebat. Si vero Galeranus decesserit, uxor ejus habebit integre dotem suam, et Robertus comes Mellenti habebit residuum. Et si Margarita habebit heredem a Galerano deffuncto, Galerani heres in manu Roberti comitis remanebit et Margarita dotem suam possidebit. Qualemcumque vero heredem Margarita habebit a Galerano, Robertus, comes, facit et constituit illum heredem totius sui honoris et terræ, excepta terra quam Robertus comes daturus est in nuptu filiæ suæ. Radulfus de Filgeriis donat Margaritæ, filiæ suæ, et Galerano et heredibus suis integre totam terram suam de BEMERTON. Interim vero donec terra illa sit liberata, tradidit eis ballia IPPLEPANE et totum matrimonium quod fuit datum cum ea Willelmo Bertranno. Hoc autem, scilicet matrimonium Willelmi Bertranni, erit Margaritæ, filiæ Radulfi de Filgeriis, quandiu vixerit, et post decessum ejus erit Bertranni, filii Willelmi Bertranni. Si vero Bertrannus prædictus sine herede decesserit, Radulfo de Filgeriis et suo heredi redibit. Interim vero donec BEMERTON sit liberata, tradit Radulfus Margaritæ et Galerano QUINTOMUM.
Insuper C. libras in villicatione de LOMGNEYO per manum sui servientis. Quando vero BEMERTON erit liberata, QUINTONNE et C. libræ prædictæ reddibunt Radulfo de Filgeriis et suo heredi.
Actum est hoc MORETANÆ, anno M° C° LXXX° IX° ab Incarnatione Domini. His testibus ex parte comitis, scilicet : Ricardus le Bigot, Hugo de Monteforti, Johannes de Bosco Bernardi, Johannes de Spata, Pagano de Mosterol, Willelmo de HUMETO. Ex parte vero Radulfi : Willelmo de MEDUANA, Guidone de LAVAL, Hasculpho de SOLINEIO, Alagno de Castro Gironis, Willelmo de Filgeriis, Herveo de VITRONE, Roberto de APPIGNEIO, Willelmus de Montfort.

Pour citer l'acte :

« Acte 5549 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_5549.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2010-02-21

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel