Scripta n° 9502

Numéro Scripta9502
Auteur(s)Rotrou de Warwick, Rouen (archevêque)
Bénéficiaire(s)Nesle-Hodeng, Sainte-Marie-Madeleine de Bival (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1175
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Rotrou, archevêque de Rouen, libère les religieuses de Bival de la protection et contrôle exercés par l’abbaye de Beaubec. L’archevêque confirme également la donation de 10 acres de terres à Pierrement et d’une vigne à Cailly en Beauvaisis.

Tableau de la tradition

Original

A. Original. Rouen, Arch. dép. Seine-Maritime, 51H4. 

Dissertation critique

Précision édition

Transcription : Tamiko Fournier-Fujimoto

Texte d’après A

Rothrodus Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus, presentibus et futuris, salutem. Notum esse volumus universis quod cum sanctimoniales Bevievallis sub custodia abbatis et monachorum de Belbec haberentur quia regula eorum prohibente ad earum ordinem nullam in predicta domo patiebantur admitti, habito consilio sapientum de voluntate etiam abbatis et tocius conventus de Belbec a cura eorum et regimine liberas esse concessimus, et quasdam controversias que inter eos vertebantur sicuti carta nostra quam ad memoriam utrisque partibus confecimus, meminimus comprehensum, sopire studuimus. Postea vero cum cum dominus Willelmus de Buievallis et Robertus frater ejus et totus conventus ecclesie de Buievallis sibi abbatissam prefici unanimiter precarentur, nos, voluntate abbatis de Belbec et abbatis Saviniensis litteris hoc etiam concedentibus acceptis, eorum adquievimus peticioni, abbatissam inibi bene dicentes. In illius itaque ordinationi, omnem controversiarum fomitem extinguere cupientes, eidem abbatisse et sanctimonialibus .X. acras terre in territorio de Perriment et vineam quam habebant de Willelmo Choteart in pago Belvacensi apud locum qui dicitur Caillo ejus supra quod in prima pactione convenerat monachos ad concedendum induximus, sicque sopitis omnibus nichil adversus se in vicem deinceps reclamaturos concesserunt. Ne ergo aliquis predictam pacem maligno spiritu perturbare presumeret, sub anathematis sententia prohibuimus et sigilli nostri testimonio confirmamus. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini .M°. C°. LXX°. V°. His testibus, Odone abbate de Prato, Ivone de Veteri Ponte, Reginaldo Rothomagensis ecclesie archidiaconis, Roberto capellano, magistro Huberto, Rogerio de Warvic, Waltero de Sancto Walerico, Milone, ejusdem ecclesie canonicis.

Pour citer l'acte :

« Acte 9502 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_9502.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2017-10-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel