Scripta n° 4865

Numéro Scripta4865
Auteur(s)Roger le Praier, fils de Guillaume [particulier]
Bénéficiaire(s)Pont-de-l’Arche, Notre-Dame de Bonport (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1251, 3 mai
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Roger le Praier vend aux religieux de Bonport 10 sous tournois et trois chapons de rente.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CLXXXIX, p. 193-194..

Texte établi d’après a

Noverint universi, presentes et futuri, quod ego Rogerus, filius Willelmi Pratarii, vendidi et omnino reliqui abbati et conventui Boni Portus, Cisterciensis ordinis, assensu et voluntate predicti W., patris mei, decem solidos turonensium et tres capones, annuatim redditus, quos michi et patri meo reddere tenebantur, singulis annis, pro vinea que fuit Hugonis Secretarii, et pro vinea quam tenet Willelmus Anglicus de dictis monachis ; nec in dicto redditu, nec in dictis tenementis, nec ego, nec heredes mei aliquid de cetero poterimus reclamare: et omnia supradicta tenemur contra omnes garantizare vel alibi, si necesse fuerit, excambiare valore ad valorem ; et omnia dampna et deperdita que occasione hujus venditionis dictis monachis evenerint, tenemur ad dictum ipsorum eisdem restaurare. Et de hiis pactionibus fideliter observandis, nos predictus W. et dictus Rogerus, omnia bona nostra, mobilia et immobilia, in contraplegium eisdem tradidimus obligata. Pro hac autem venditione dederunt nobis dicti monachi quatuor libras turonensium, de quibus tenemur nos pro pagatis. In cujus rei testimonium, presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda.
Actum anno Domini Mº CCº quinquagesimo primo, in Inventione Sancte Crucis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4865 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4865.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel