Scripta n° 4933

Numéro Scripta4933
Auteur(s)Rouen (official)
Bénéficiaire(s)Pont-de-l’Arche, Notre-Dame de Bonport (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1268, 14 septembre
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Guibert d’Orival donne aux religieux de Bonport tous ses biens meubles après sa mort, pour avoir sa sépulture dans leur monastère.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CCLXVII, p. 272-273..

Texte établi d’après a

Omnibus hec visuris officialis Rothomagensis, salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constitutus Wibertus de Aurivalle, de parrochia de Aurivalle, ut dicitur, recognovit se dedisse et omnino concessisse, et dedit et omnino concessit, coram nobis, divine intuitu pietatis, pro salute anime sue et antecessorum suorum, Deo et Beate Marie Boni Portus, et abbati et conventui ejusdem loci, ibidem Deo servientibus, omnia bona sua mobilia ubicumque consistant et ubicumque fuerint inventa, retento tamen sibi usufructu, quoad vitam suam solummodo in bonis predictis, tenendum et perpetuo possidendum eisdem religiosis et eorum successoribus, bene et in pace, libere et quiete et ad faciendum ex inde post mortem ejusdem Wiberti suam penitus voluntatem. Ita quod non licebit de cetero dicto Wiberto, aut ejus heredibus, dicta bona mobilia vendere, distrahere, alienare, aut extra manum suam alibi ponere, nisi pro victu suo. Has autem conventiones, prout superius expresse sunt, promittit idem Wibertus juramento, ab ipso prestito coram nobis, se dictis religiosis fideliter, inviolabiter et irrevocabiliter observaturum, et se contra eas seu aliquam earum in foro ecclesiastico vel seculari, per se vel per alium, non venturum, nam ipse in dictorum religiosorum monasterio suam elegit sepulturam, prout ipse confessus est coram nobis. In cujus rei testimonium, presenti scripto sigillum curie nostre, ad instanciam partium, duximus, salvo jure cujuslibet, apponendum.
Actum anno Domini Mº CCº LXº octavo, die veneris post Nativitatem Beate Marie insignis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4933 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4933.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel