Scripta n° 1181

Numéro Scripta1181
Auteur(s)Béatrice, mère de Richard de Semilly [particulier]
Bénéficiaire(s)Nicolas Lesquente, Bayeux (chanoine)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1251, décembre
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Béatrix, mère de Richard de Semilly, confirme la donation par ce dernier d’une rente à Bayeux, et renonce par serment, devant l’évêque Guy, à tous ses droits.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bourrienne Valentin (Abbé), Antiquus cartularius ecclesiæ Baiocensis (Livre noir), Rouen-Paris, Lestringant-Picard (Société de l’histoire de Normandie), 1902-1903, 2 vol., n° CCCXCIII, t. 2, p. 116-117..

Texte établi d’après a

Notum sit omnibus præsentibus et futuris quod ego Beatricia, relicta Alexandri de Semilleio vidua, in viduitate mea gratam et ratam habeo, et me in perpetuum habituram promitto donationem et concessionem quam magister Ricardus, filius meus, ex voluntate et assensu Willelmi, Bartholomæi, et Thomæ, filiorum meorum, fratrum ejusdem Ricardi, de domo quam habebat idem Ricardus apud Baiocas, inter domum domini Herberti, decani Baiocensis, ex una parte, et domum quæ fuit Henrici Barbou ex altera, de octo solidis Turonensibus, tribus caponibus, et quadraginta ovis annui redditus, cum omni jure et dominio quæ habebat in dicta domo Henrici Barbou, fecit Nicholao dicto Lesquente, canonico Baiocensi, et suis hæredibus, secundum quod plenius continetur in carta quam idem magister et alii filii mei prædicti super dicta donatione et concessione dictorum domorum et redditus fecerunt et singulis suis singula verterunt (?) et confirmaverunt, contra quam cartam promitto bona fide, et promisi etiam coram reverendo patre Guidone, Dei gratia episcopo Baiocensi, per juramentum meum super sacrosancta evangelia corporaliter præstitum, me nunquam venturam, et me in dicta domo et redditibus antedictis nichil de cetero reclamaturam aliqua ratione, vel jure, quæ michi competant vel competere possent, quibus rationi et juri meo super hiis renuncio et ea omnino dimitto. In cujus rei testimonium, præsentem cartam sigillo meo confirmavi, et, ad hujus rei et sigilli mei majorem noticiam et certitudinem ampliorem, eandem cartam procuravi sigillo curiæ Baiocensis episcopi communiri. Actum est hoc anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo primo, mense decembris.

Pour citer l'acte :

« Acte 1181 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1181.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-17

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel