Scripta n° 4983

Numéro Scripta4983
Auteur(s)Évreux (official)
Bénéficiaire(s)Pont-de-l’Arche, Notre-Dame de Bonport (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1282, 31 mai
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Confirmation de la vente précédente (SCRIPTA 4982) par l’official d’Évreux.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CCCXIX, p. 328-329..

Texte établi d’après a

Universis presentes litteras inspecturis et audituris officialis Ebroicensis, salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia personaliter constituti Guillelmus Le Mansel et Aalesia, ejus uxor, de parrochia de Lereyo, dictus Guillelmus recognovit et confessus est coram nobis suum proprium factum esse in litteris presentibus hiis annexis, et de suo proprio sigillo esse sigillatum, ac dicta Aalesia recognovit et confessa fuit coram nobis, spontanea voluntate et non coacta, predictam vendicionem in litteris supradictis presentibus hiis annexis contentam, de sua voluntate fuisse factam, ac pro suo negocio et utilitate sua. Juraverunt etiam coram nobis predicti Guillelmus et Aalicia, spontanei et non coacti, quod contra predictam venditionem in litteris presentibus hiis annexis contentam, per se vel per alios non venient in futurum aliquo jure, aliqua de causa, sive ratione et maxime dicta uxor racione dotis, dotalicii, maritagii impediti, aut donationis propter nuptias. Obligantes quo ad hoc se ac heredes suos quoscumque et omnia bona sua mobilia et immobilia, presencia ac futura, quocumque jure seu nomine censeantur, ac jurisdictioni curie Ebroicensis ubicumque transferant vel deducant, totaliter supponere omni exceptioni doli, mali cum statuto ac consuetudini, cum privilegio crucis......... et assumende epistole divi Adriani beneficio senatusconsulti Velleyani........... medietatem justi precii, exceptioni dicte pecunie non habite, non recepte.............. non.............. juris............. canonici et civilis, omnibusque aliis exceptionibus et omnibus deffensionibus juribus et statutis, que contra premissa seu aliquid premissorum................... objici vel opponi renunciantes. Et maxime dicta uxor consuetudini par......... per quam mulieres post decessum maritorum suorum solent petere in foro........ suas maritagia impedita aut donationes propter nuptias non vi non................metu mariti sui ad hoc inducta in hoc facto penitus et expresse renunciavit........... cujus rei testimonium sigillum curie Ebroicensis presentibus litteris ad peticionem dictorum.......... et Aalesia duximus apponendum.
Actum et datum anno Domini Mº CCº octog[esimo secundo] dominica post Trinitatem.

Pour citer l'acte :

« Acte 4983 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4983.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-08

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel