Scripta n° 9412

Numéro Scripta9412
Auteur(s)Geoffroy de Montgiroult [particulier]
Bénéficiaire(s)Savigny-le-Vieux, Sainte-Trinité de Savigny (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation...1180...
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Geoffroy de Montgiroult donne à l’abbaye de Savigny la terre de Jarzé.

Tableau de la tradition

Original

A. Original. Paris, BnF, lat. 9215, n° 100. 

Dissertation critique

Précision édition

Transcription : Claude Groud-Cordray (Cartulaire de l’abbaye de Savigny ou Liber cartarum domus Savigneii, episcopatu Cenomanensi, n° LXXXVI)

Texte d’après A

Universis fidelibus tam presentibus quam futuris Gaufridus de Montgerol salutem. Sciatis quod ego pro amore Dei et salute mea et uxoris mee et antecessorum ac successorum meorum dedi et concessi in perpetuam elemosinam monachis de Savigneio totam terram meam dominicam de Jarzeio cum molendino et molta ei pertinente et stanno et omnibus pertinentiis suis omnia hec penitus libera et quieta sicut ego illa omnino libere et quiete in dominicam tenebam. Hanc donationem meam et elemosinam concessit Theophania uxor mea et omnes liberi mei Willelmo, Odo, Hugo, Gaufridus, Hamelinus, Raginaldus, Johanna, Aaliz et Cecilia concesserunt quod in recordationem hujus mee donationis pro anima mea in anniversario obiitus mei conventui Savigneii unam pitenciam singulis annis facient. Quod ut ratum et firmum maneat in perpetuum presens scriptum sigilli mei munimine roboravi. Testibus his, Hugone, Gervasio, Willelmo, Drogone fratribus mei, Hamelino de Exclua et Gaufrido fratre ejus, Mauricio de Filgeroliis presbitero, Herberto de Andoille, Jordano de Forgis, Roberto de Hamberes, Johanne Cornu, Simone abbate, Willelmo de Neth, Ricardo Bastar, Jacobo de Torigneio, Gaufrido de Sancto Jacobo, Johanne Gruel monachis de Savigneio et aliis multis.

Pour citer l'acte :

« Acte 9412 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_9412.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2017-09-26

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel