Scripta n° 4148

Numéro Scripta4148
Auteur(s)Louis IX, France (roi)
Bénéficiaire(s)Raoul Mauvoisin [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1243, avril
Lieu d'émissionPontoise
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Louis [IX], roi de France, notifie l’accord conclu entre Raoul Mauvoisin et Robin d’Ivry.


Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 1165, p. 319..

Texte établi d’après a

Ludovicus, Dei gratia, Francorum rex, universis ad quos littere presentes pervenerint, salutem. Notum facimus quod, cum contentio esset inter dilectum et fidelem nostrum Radulphum Malumvicinum, ex una parte, et Robinum de Ivriaco, ex altera, tandem coram nobis facta fuit pax inter ipsos in hunc modum, videlicet : quod Johannes de Marciliaco, miles, et Guillelmus de Hallot, scutifer, ibunt Romam, et infra octabas instantis nativitatis sancti Johannis Baptiste iter arripient ad eundum, et sitera (sic) Lucdunum supra Rodanum non redibunt quousque annus integer sit elapsus. Dictus vero Robinus de Ivriaco dabit et assignabit quindecim libratas annui redditus ad turonenses pro quadam capellania ad voluntatem carissime domine et matris nostre Blanche, illustris Francorum regine, assidenda, quas quindecim libratas redditus idem Robinus infra instantem Ascensionem Domini in terra sua competenti assidebit. Supradictus autem Robinus dicto Radulpho Malivicino pro deperditis suis viginti libras turonensium et Radulpho Porcherio decem libras turonensium infra dictam Ascensionem Domini reddet et persolvet. Quia vero dictus Robinus de Ivriaco et fratres sui nundum ad etatem pervenerunt, di[le]cti nostri Adam, vicecomes Meleduni, et Garinus de Montule, milites, se constituerunt plegios coram nobis de predictis quindecim libratis annui redditus pro quadam capellania, sicut dictum est superius, assidendis. Nos autem, ad petitionem partium, in hujus rei testimonium, presentibus litteris nostrum apponi fecimus sigillum. Actum Pontisare, anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio, mense aprili.

Pour citer l'acte :

« Acte 4148 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4148.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-08-21

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel