Scripta n° 2136

Numéro Scripta2136
Auteur(s)Philippe Marmion [particulier]
Bénéficiaire(s)Jeanne Taisson, dame de Thury [autre]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1245, 2 novembre
Lieu d'émissionLe Thuit
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

« Cest la premiere lettre de la vente de Fontenay le Marmion(analyse du milieu du XIVe s.) ». Philippe Marmion vend à Jeanne [Taisson], dame de Thury, toutes les terres normandes provenant des successions de Robert et Guillaume Marmion.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Saige Gustave, Cartulaire de la seigneurie de Fontenay le Marmion, Monaco, Imprimerie de Monaco, 1895, n° II, p. 2-3..

Texte établi d’après a

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Philippus Marmion vendidi et concessi domine Johanne de Tureio omnem terram quam habebam in Normagnia ratione Roberti Marmion, patris mei, et Willemi Marmion, patrui mei, videlicet pro octogentis et triginta libris turonensium, de quibus dicta domina Johanna tenetur mihi persolvere VIIc et XXX libras in die qua dominus rex Francie accipiet hommagium suum ; et postea ego dictus Philippus debeo coram dictam dominam Johannam ire apud Fontenetum saisire ipsam de predicta terra et ire per tres dies ibidem, si voluerit ; et infra tertiam diem ego debeo ab eadem Johanna alias centum libras turonensium recipere. Et sciendum est quod dicta domina Johanna tenetur infra octabas Ascensionis Domini proxime venture, anno gracie Mº CCº XLº sexto, adquirere concessionem domini Regis, ut hanc venditionem concedat, si poterit, ad custum suum. Et ego Philippus debeo habere redditus et arreragia terre predicte quousque rex Francie concesserit hanc venditionem ; et nisi dominus Rex voluerit concedere hanc venditionem infra dictum terminum, dicta Johanna me quictat de conventione et de omnibus dagnis que inde habuit et que posset a me interrogare ratione venditionis hujus. Et si dominus Rex concesserit venditionem infra predictum terminum, predicta domina Johanna debet mihi nunciare ; et ego dictus Philippus debeo remeare quam citius potero et atornare eam domino Regi de homagio predicte terre capiendo. Hanc autem venditionem ego Philippus debeo tenere firmam dicte Johanne predicte per fidem corporalem sibi datam. Quod ut ratum sit et stabile, presentes litteras sigilli mei testimonio roboravi. — Datum apud le Tuit, in crastino festi Omnium Sanctorum, anno Domini Mº CCº XLº quinto.

Pour citer l'acte :

« Acte 2136 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2136.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-04-26

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel