Scripta n° 751

Numéro Scripta751
Auteur(s)Le Tréport, Saint-Michel (abbaye)
Bénéficiaire(s)Eu, Notre-Dame (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1256, 24 mai
Action juridiquerèglement conflit
Langue du texte latin

Analyse

Compromis entre les abbayes du Tréport et de Notre-dame d’Eu

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Laffleur de Kermaingant Pierre, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Michel du Tréport (ordre de Saint-Benoît), Paris, Didot, 1880, n° CXCIV, p. 214-217..

Texte établi d’après a

Universis presentes litteras inspecturis de Ulteriori Portu et Beate Marie de Augo abbates eorumdemque locorum conventus salutem in Domino. Noverint universi quod, cum contentiones et controversie vicissim inter nos verterentur super eo videlicet quod nos de Ulteriori Portu dicebamus et proponebamus contra dictos abbatem et conventum Beate Marie de Augo quod ipsi, per suos servientes et firmarios, in augusto novissime preterito, qui fuit anno Domini Mº. CCº. Lº. quinto, nos spoliaverunt de duabus partibus decime in valle Sancte Marie, de duodecim jornalibus que Willermus Warinfrei excolit et de quatuor jornalibus que Willermus de Cruce tenet, que sunt de feodo de Haudrechies ; item de quatuordecim jornalibus de feodo Radulfi Daniel, juxta terram Radulfi Rasce ; item des perreles in quatuor campis de feodo Roberti de Blangiaco, videlicet de uno campo quem tenet Thoma de Fontanis, burgensis de Blangi, de alio quem tenet Willermus Parvus, de tercio quem tenet domina Maineut, de quarto quem tenet Ingerrannus Boche ; item de quadraginta jornalibus de feodo de Peuchierum, quem tenet Matheus Rousel de Roberto de Blangi ; item de feodo quem Matheus Rousel tenet de Roberto de Blangi, de triginta jornalibus ; item spoliavit nos Nicholaus, dictus Catus, anno Domini Mº. CCº. Lº. quarto, de sexaginta garbis, tam abladii quam avene, de campo des Perreles, de feodo Roberti de Blangi ; item de quatuor jornalibus de terra Radulfi Daniel, in valle Sancte Marie ; item, in decimatu de Fulcardimonte, in campo des Tesnieres, de quatuor garbis in augusto preterito ; item dictus Nicholaus spoliavit nos, sive spoliari fecit, violenter et de nocte, de XLa duabus garbis de vechia de quatuor jornalibus a Dunval de feodo Radulfi Daniel, et que excolit Willermus de Cruce, firmarius noster ; que omnia petimus ab ipsis nobis reddi et ipsos ad reddendum compelli ; item, super eo videlicet quod nos, Beate Marie de Augo, e contrario dicebamus et proponebamus, contra dictos abbatem et conventum de Ulteriori Portu, quod ipsi, per suos firmarios et servientes, augusto Dominice Incarnationis predicte, nos spoliaverant de decem garbis avene in campo Radulfi Rousel, de feodo d’Estriemont ; item de viginti et una garba frumenti in campo Clementis Triket, subtus puteum de Boistelmesnil, de feodo de Moncellis ; item, in ortis extra clausuram apud Boistelmesnil, de XLa garbis abladii ; item de sex garbis pisorum, in campo Hunfredi Barras, de feodo de Fontanis ; item de decem garbis abladii, in campo Radulfi, nepotis Willermi de Cruce, in eodem feodo de Fontanis ; item de sexdecim garbis vechie, in campo Johannis de Watei, de eodem feodo ; item de XLa garbis vechiarum, in campo Roberti Haguelin, de eodem feodo ; item de garbis tam bladi quam avene, pisorum, vechiarum et ordei ad valorem unius modii abladii, in terris quas excolit idem Willermus, et in terris que sunt inter viam qua itur de Grimou Mesnil apud Fulcarmontem usque ad keminum quo itur de Fontanis apud Buiemont ; item, a quatuor annis retro elapsis ante augustum novissime preteritum, ex quo Nicholaus Catus accepit firmam nostram apud Blangeium, spoliaverunt nos de uno modio abladii quolibet anno, scilicet percipiendo totam decimam in campo Hugonis Kuingneuse, in campo Mathei de Noielete et in campo Hugonis de Daiencort, in quibus tribus campis debemus percipere tertiam partem ; item apud Blangeium in campo Ingerranni Boche, in campo H[......] de Fontanis et in campo Willermi dicti Parvi, in quibus tribus campis debemus percipere totum, quia sunt de dominio domini comitis ; item in vigenti sex jugeribus terre, que tenet heres Radulfi Daniel, de feodo de Mon[ce]llis, in quo percipimus totum ; item spoliaverunt nos in quodam campo, qui dicitur vallis Sancte Marie, de viginti garbis avene et XXXa novem garbis vechie ; item in eodem campo, anno Domini Mº. CCº. Lº. quarto, de quinquag[inta......] bladii, in quo debemus percipere totum ; que omnia petimus ab ipsis nobis reddi et ad reddendum compelli : tandem, pro bono pacis, de consilio bonorum virorum, concessimus quod magister Johannes decanus de Aug[o.........]us, decanus de Fulcardimonte, cum priore de Calceia Augi, tertio a nobis cum ipsis electo, si ipsi duo in aliquo discordes fuerint, faciant inquisitionem, per viros legitimos et juratos, [in quibus f]eodis vel feodo abbas et conventus de Ulteriori Portu, ex antiqua consuetudine, debent percipere totam decimam, et in quibus feodis vel feodo abbas et conventus de Augo, ex antiqua consuetudin[e], debe[nt per]cipere totam decimam ; item in quibus feodis vel feodo abbas et conventus de Ulteriori Portu, ex antiqua consuetudine, debent percipere duas garbas decime, et abbas et conventus de Augo tertiam. Item concessimus et volumus quod dicti decani legitime inquirrant de quibus feodis existant loca prenominata, de quorum decimis est contentio, et quod dicti decani teneantur pronuntiare et dicere quod, in locis prenominatis, de quibus eis, per legitimam inquisitionem, constabit quod sint de feodis vel de feodo, in quibus vel in quo abbas et conventus de Ulteriori Portu, ex antiqua consuetudine, debent percipere totam decimam, iidem abbas et conventus de cetero percipiant totam decimam ; item in locis prenominatis, de quibus eis, per legitimam inquisitionem, constabit quod sint de feodis vel de feodo in quibus vel in quo abbas et conventus de Augo, ex antiqua consuetudine, debent percipere totam decimam, iidem abbas et conventus similiter de cetero percipiant totam decimam. Item volumus et concessimus quod predicti decani, vel unus ex ipsis cum dicto priore, teneantur pronuntiare et dicere quod in illis locis prenominatis, de quibus eis constabit quod sint de feodis de quibus abbas et conventus de Ulteriori Portu, ex antiqua consuetudine, debent percipere duas partes decime et abbas et conventus de Augo tertiam, iidem abbas et conventus de Ulteriori Portu de cetero percipiant duas partes decime, et abbas et conventus de Augo terciam ; item in locis prenominatis, de quibus constabit eis quod sint de feodo vel feodis de quibus abbas et conventus de Augo, ex antiqua consuetudine, debent percipere duas partes decime et abbas et conventus de Ulteriori Portu tertiam, iidem abbas et conventus de Augo de cetero percipiant duas partes, et abbas et conventus de Ulteriori Portu tertiam. Item volumus et concessimus quod predicti decani, cum dicto priore, faciant inquisitionem de campo de Busco Postel et de campo des Tesnieres, in territorio de Fulcardimonte, et pronuntient et [dicant] secundum formam predictam. Nos autem, bona fide promisimus nos pronuntiationem sive dictum dictorum decanorum, vel unius ipsorum cum dicto priore, si ipsi non possent in unam concordare sententiam, super premissis secundum formam predictam prolatum, fideliter observaturos, per penam sexaginta librarum turonensium a parte non observante dictum eorum, vel unius ipsorum cum dicto priore, parti observanti sine contradictione reddendarum. Et cum de dicto priore facta sit mentio quod debeat vocari, ita volumus et intelligimus quod tunc demum vocetur, si dicti decani in inquisitione vel pronuntiatione fuerint discordes. Debent autem dictum suum proferre super premissis, infra diem dominicam ante festum beate Marie Magdalene proximo venturam, nisi de consensu nostro et ipsorum terminus fuerit prorogatus. In cujus rei testimonium, presentes litteras fieri fecimus et sigillorum nostrorum munimine roborari. Actum anno Domini Mº. CCº. quinquagesimo sexto, in vigilia Ascensionis.

Pour citer l'acte :

« Acte 751 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_751.html [consulté le 23/11/2024].

Création de la fiche

2006-05-12

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel